De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
\'Quis artifex unum diem uitae hominis potuit adiungere? [*]( C ) quem diuitiae ab inferis redemerunt? cuius aegritudinem [*]( D ) pecunia mitigauit? non in abundantia inquit uita eius. et alibi: nihil prosunt thensauri iniustis, iustitia autem liberat a morte. merito clamat Dauid: diuitiae si fluant, nolite cor adponere. quid enim mihi prosunt, si me a morte liberare non possunt? quid mihi prosunt, si mecum post mortem esse non possunt? hic adquiruntur, hic relinquuntur. somnium igitur loquimur, non patrimonium. unde bene ait idem propheta de diuitibus: dormierunt somnum suum et nihil[*]( E ) inuenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis, hoc est: nihil inuenerunt operibus suis diuites, qui nihil pauperi contulerunt. nullius iuuerunt inopiam, nihil ad utilitatem suam proficiens repperire potuerunt.