De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
quantorum uitas in illo infoditis auro! cui illa seruantur, cum legeritis de - auaro diuite: thensauros condit et ignorat cui congregat eos? heres otiosus expectat, heres fastidiosus increpat quod sero moriamini. odit incrementa hereditatis suae, ad damna festinat. quid igitur miserius, quando nec apud illum cui laboratis gratiam [*](F ) derelinquitis? propter illum totis maestam diebus toleratis famem cottidiana mensae uestrae damna metuentes, propter illum diurna adornatis ieiunia.