De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

hos igitur fractus redolebat Iacob, qui deum per pericula sequebatur et tutum se ubique eius deductione credebat. nam licet dulcis et suauis odor agri sit,[*]( C ) quia est odor naturae, tamen in sancto patriarcha uirtutum spirabat gratia. quam continens erat parsimonia, qui cibum sibi paratum non expetiuit. sed petenti fratri sine dilatione concessit. a quo primatus benedictionis accepit, quam pius erga parentes, ut praeferri germano seniori materno mereretur affectu et paternae benedictionis munere sacraretur, quam religiosus, ut fratrem recusaret laedere, quam uerecundus, ut patrem timeret fallere, quam honorificus, ut matri non posset [*]( D ) quod iubebatur negare!

Sed nec parentes nobis inexcusati relinquendi sunt, quod[*]( E ) iuniorem filium seniori praetulerunt. simul cauendum, ne quis dum eorum intendit exemplo, iniquum inter filios habeat iudicium, ut alterum diligendum putet, alterum posthabendum. hinc enim excitantur odia fraterna et de pecuniae uilis incremento facinus parricidale conponitur. eadem foueat prolem mensura pietatis. esto tamen ut aliquid sibi amplius circa blandiorem aut similiorem rapiat affectus, par debet circa omnes esse forma iustitiae. plus confertur dilecto, cui fratrum [*]( F ) amor quaeritur; plus autem adimitur ei qui praelationis [*]( 1 Cant. 8, 2 7 Gen. 25, 29 sqq. 9 Gen. 27, 8 sqq. 11 Gen. 27, 11 sq. 12 Gen. 27, 12 13 Gen. 27, 14 ) [*]( 1 pacis om. (A) ungentum (A) PT 3 qui] qfii (.A)T 4 totum P (v 8. 0 m2) eiua ubique 81x 5 Įiçęt (A) (in mg. m2 decet) ą.ęcet (li s. ąę) T ait agri 91x 6 post patriarcha add. tam (.A)T 7 spirabat om. (A). s. w. T gratia P (a alt. ex i m2) gratiam T (m postea add.) quia P 8 ezpetiit V 9 primatd V 11 affectu om. WE 12 lsedere om. P 13 parentem P 14 iubebatur P uidebatur P\' iubebat cet. 20 parricida lex (x eras.) A parricidae lex P an (ante CONx. m. ant.) ponitur A (s. m2 i componitur) ponitur P 23 cui s. u. P 24 pliat bonis A (s. m2 praelationis) praelatio bonis D )

35
iniustae oneratur inuidia. minitabatur Esau quod fratrem suum occideret, nec fraterna eum germanitas nec parentum reuerentia a parricidali furore reuocabat, et dolebat sibi benedictionem esse praereptam, cuius utique dignum se mansuetudine debebat probare, non scelere.

sed et Rebecca non quasi filium filio, sed quasi iustum praeferebat iniusto. [*]( 461 A ) etenim aput matrem piam mysterium pignori praeponderabat: illum non tam fratri praeferebat quam offerebat domino, quem sciebat conlatum sibi munus posse seruare. in quo et alteri consulebat, quem diuinae subducebat offensae, ne grauiore implicaretur reatu, si acceptae gratiam benedictionis amitteret.

Accipe tamen bonum certamen inter parentes. mater deferat affectum, pater iudicium.