De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

claudicauit autem Iacob a femore suo. propter hoc non manducant hodieque filii Istrahel neruum. utinam manducassent et credidissent! [*]( B ) sed quia non erant facturi uoluntatem dei, ideo non manducauerunt. sunt et qui ita accipiant, eo quod ideo claudicauerit ab uno femore Iacob, quia duobus populis ex eius generatione manantibus unius stupor iam mox circa fidei gratiam declarabatur futurus. ipse est ergo populus, qui stupore perfidiae claudicauit. [*]( C )

Denique non multo post reuelationem istiusmodi cum esset ab alienigenae filio Dina, Iacob filia, deflorato uirginitatis pudore temerata, fratres eius, qui non intellexerunt mysterium, alienigenas, qui societatem fidei per coniunctionem generis offerebant, uindictae studio peremerunt, Iacob autem, qui morali mansuetudine clementiam diligebat uel mystico spiritu sacramentum congregandae ex gentibus praeuidebat ecclesiae, [*]( D ) inuitus et dolenter scaenam illam exactae ultionis accepit. unde prophetanti aduentum domini Iesu responsum diuinum est datum: exsurgens ascende in locum Bethel, hoc est in domum panis, ubi natus est Christus, sicut Michaeas [*]( 1 Gen. 32, 31 3 Malach. 4, 2 4 Gen. 32, 31 et 32 14 Gen. 34, 5 et 25 sqq. 20 Gen. 34, 30 22 Gen. 35, 1 ) [*]( 2 (fiTi ex dns m2 AP saluatoris N\' 3 oriatur AP oritur cet. 5 hodieque P (que eras.) 6 filiis P (s eras.) filii E (i tert. postea add.) israhel P isrf cet. 7 erant fn s. u.) A V 8 eo del. m2 P, om. N clandicaueritt A (n eras.) 10 unius \\Į[uE et (i a. u. m2) VH4 unus cet. stapor iam mox scripsi stuporiamons ml AP stupor iam P m2 stupor iam tunc Am2 cct. 11 est s. u. m2 FW, mt T, om. 91 14 filis iacob VNT defloratu A (corr. m. ant.) P 15 misceri A (s. m2 misterium) mysceri P 16 alienas A (s. m2 alienigenas) 17 perhimerunt A (perhem. m. ant.) 20 scaenam P3T scenam cet. 21 profetanti PFS1 22 ascende A (s s. u.) bethleem P 23 micheas libri )

51
propheta testatur dicens: et tu, Bethleem, domus Ephratha, non es minima, ut sis inter principes Iuda. ex te enim exiet princeps in Istrahel. et egressus eius ab initio a diebus saeculi. uere domus panis. quae domus Christi est, qui nobis panis salutaris aduenit e caelo, [*]( E ) ut iam nullus esuriat cibum sibi inmortalitatis adquirens. ibi iubetur habitare patriarcha, ibi aram deo facere, qui apparuit ei. ibi deos accepit alienos et abscondit eos sub lentisco, ibi quoque sepulta est Rachel in uia inquit Ephratha; haec est Bethleem. ibi etiam columnam statuit Iacob supra monumentum eius.

Quanta mysteria, quia ibi est ecclesia dei, in qua apparet deus et loquitur cum seruulis suis !

ibi eripiuntur et absconduntur simulacra gentium; fides enim ecclesiae omnem obseruantiam gentilitatis aboleuit. sed cur sub lentisco absconderit quaero. certe genus istud infructuosum est. ibi ergo sunt dii [*]( 470 A ) gentium, ubi nullus est fructus. ibi inaures gentilium infodiuntur, quas dederunt Iacob, ut iam nouam linguam audire adsuescant, ueterem perfidiae somnum nesciant, obsurdescant aures eorum sacrilegio, emundentur ad gratiam. non inmerito sanctus ibi Danihel falsum aduersum Susannam testimonium deprehendit. ibi enim uolebat adhuc radices suas locare perfidia, sed latere non potuit, quia prophetico spiritu deprehensa est. [*]( B ) congruus autem error presbyteri uerae confessioni, ut ibi [*]( 1 Mich. 5, 2 5 Ioh. 6, 51 7 Gen. 35, 1 8 Gen. 35. 4 9 Gen. 3h, 19 10 Gen. 35, 20 17 Gen. 35, 4 21 Sus. (Dan. 13) 54 24 Act. 15, 20 ) [*]( 1 testatus est N\'D bahem A bethlem WL\' bethlehem 9lxi? effrata AWE effratba P efrata V 2 ut aia del. m2 A. 8. u. T 3 in AP V$[, om. cet. israhel P isrt cet. 4 die VN diebus (bus 8. u.) T 5 nobis (s 8. u.) A 6 atquirens A 8 abscondit A (n s. u.) 9 efratha AP%l\' errata n haec PV2(T hoc cet. 14 simulachra A%ET obseruantium (corr. m2) AP 15 absconderit om. VN, s. u. T 19 ueterem A (8. m2 t ris) somnum A (m pr. exp. m2) P sonum cet. 21 aduersus YNP T sugsannam P 23 profetico A V profe.tico P (c eras.) 24 presbiterii A (i teri. 8. u. m2) presbiteri PV ) [*]( 4* )

52
contaminatam diceret castitatem, ubi gentium defossa simulacra sunt, sed ueritas ecclesiae non texit perfidiam, sed abscondit et aures gentilitatis obstruxit.