De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

adde quia uita beata his aduersis saecularium molestiarum aut passionum corporalium non [*]( E ) minuitur, sed magis probatur. adde quod uel patrimonii damna non sentit uel necessitudinum forti mente abscondit dispendia, absorbet dolorem. adde quia nescit naufragia qui semper in portu tranquillitatis est. quid illud quod labor tibi conmunis cum omni est creatura, quia propter te mundus ipse seruitutem tolerat corruptionis, quia cum sanctis tibi laboris huius et expectationis conmune consortium est? sol occasum suum [*]( F ) recognoscit, luna defectum, errorem stellarum lumina, dum totius corporis nostri expectatur redemptio. [*]( 2 Rom. 6, 4 12 Esai. 31, 9 13 Rora. 8, 18 23 Psalm. CIII 19 ) [*]( 1 es si] esse P compatere P sic commoriare P (in quo a eras.) et (c pr. exp.) V 2 consepellire P (1 pr. eras.) 3 paasioues eius tilE uide ... peccasti a. u. m2 A 7 te angit A (s. m2 i tangit) tangit P te tangit T te angitar H (an in ras.) 91\' (ur eras.) 8 adiectio AP in del. m2 A 9 nuui m2 21\' nunc %\'ml cet. 11 uam AP ntl 91\' (Q v\\2 in ras. ex i ut uidetur) amissione P (ne 8. u. m2) D 12 et dicetur 91\' (et 8. u. m. ant.) w\'\'\'E 15 scripturae P (e eras.) aduersus A (8. m\'2 t sis) P (corr. per ras.) 17 uel s. u. A 19 absorbet A (t s. u.) naufragium V 21 est ante cum WE, ante quia T 22 et del. m2 A, s. u. T 23 cfimune del. m2 A, s. u. T est del. m2 A, s. u. T 24 stellarum A (e ex i m2) ) [*]( 2* )

20

Sed uereris dubios uitae anfractus et aduersarii insidias, cum habeas auxilium dei, habeas tantam eius dignationem, ut filio proprio pro-te non pepercerit? pulchro uerbo usa est scriptura, ut dei patris erga te pium propositum declararet, qui morti obtulit filium. et filius mortis acerbitatem sentire non potuit, quod in patre fuit: nihil sibi reliquit, totum [*]( 453 A ) pro te obtulit, quod in plenitudine diuinitatis nihil ipse amisit et te redemit. considera affectum patrium. quod pietatis est quasi morituri filii suscepit periculum, quasi orbitatis hausit\' dolorem, ne tibi periret fructus redemptionis. tantum fuit domino studium tuae salutis, ut propemodum de suo pericli-II\'\' taretur, dum te lucraretur. ille propter te dispendia nostra suscepit, ut te diuinis insereret, caelestibus consecraret. mireĮ, etiam addidit: pro nobis omnibus tradidit illum, ut [*]( B ) ostenderet quod ita omnes diligat, ut dilectissimum sibi filium pro singulis traderet. pro quibus igitur quod super omnia est dedit, potest fieri ut non in illo uniuersa donauerit? nihil enim excepit qui omnium cessit auctorem.

nihil est igitur quod negari nobis posse uereamur, nihil est in quo de munificentiae diuinae diffidere perseuerantia debeamus, cuius fuit tam diuturna et iugis ubertas, ut primo praedestinaret, deinde [*]( C! ) uocaret et quos uocaret hos et iustificaret et quos iustificaret hos et clarificaret. poterit deserere quos tantis beneficiis suis usque ad praemia prosecutus est? inter tot beneficia dei num metuendae sunt aliquae accusatoris insidiae ? sed quis audeat [*]( 3 Rora. 8, 32 7 ColosB. 2, 9 14 et 17 Rom. 8, 32 21 Rom. 8, 30 ) [*]( 1 anfructna (corr. m2) AP 2 ausilium A dni A m2 T tantum A (a 8. u m2) ..dignationem (in era.s.) AP 3 uero A (a. m2 J uerbo) 4 scriptura* A 5 obtulit filium ... reliquit om. VN, in quibus pro te totum; post morti add. pro te totum obtulit T, in quo om. obtulit filium... totum pro te obtulit, sed add. haec in mg. 6 sibi APDT sibi ipse cet. 11 periclitaretur P (i pr. ex e m2) 12 dum de te A (de del. m2) P 17 non s. u. m2 A, om. P 18 excessit A concessit ed. Rom. 19 posse nobis N\' 21 tantum A (s. m2 t tam) P 22 et quos uocaret... quos iustificaret infra in mg. A 24 num*»etuend$ (m 8. u. m2) P Dummetuendę (nu et m alt. in ras.) A )

21
accusare quos electos diuino cernit iudicio? num deus pater ipse qui contulit potest sua dona rescindere et quos adoptione suscepit eos a paterni affectus gratia relegare? sed metus est ne iudex seuerior sit: considera quem habeas iudicem. nempe [*]( D ) Christo dedit pater omne iudicium. poterit ergo te ille damnare, quem redemit a morte, pro quo se obtulit, cuius uitam suae mortis mercedem esse cognoscit ? nonne dicet: quae utilitas in sanguine meo, si damno quem ipse saluaui? deinde consideras iudicem, non consideras aduocatum. potest iste seueriorem ferre sententiam, qui interpellare non desinit, ut paternae reconciliationis in nos conferatur gratia?

Sed etsi qua inminerent grauia, nequaquam nos a Christo [*]( EF ) separare deberent.