De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Nec his solis .... sed etiam cerui similitudinem suscepit [*]( c ) Christus, quia ueniens in terras serpentem illum diabolum sine ulla sui offensione protriuit, cui calcaneum suum obtulit, sed eius uenena non sensit. unde dictum est ei: super aspidem et basiliscum ambulabis. simus ergo et nos [*]( 1 Psalm. XVIII 6 3 Cant. 2, 8 5 Cant. 2, 9 8 Gen. 28,17 11 Cant. 2,9-12 18 Cant. 2,12 23 Ioh. 13, 18 Gen. 3,15 24 Psalm. LXXXX 13 ) [*]( 1 egressus P (e alt. s. u.) suo OnJ. B eiultauit B gigans P gigas cet. 4 super onl. B maiores P (e ex i) 6 est inquit B aut inulo P aut hinnulo DP\'C hinuloque B 7 bether P 8 est domns B et (eras.) in P 9 uota sponsae DP\' 11 hic est post B prospiciens P (s pr. s. u.) 14 formonsa P formosa cet. 15 praeteriit imber in ras. P apparuerunt (s. f nisi sunt) D 16 est P (s 8. fl.) 17 flores P (e ex i) 21 lacunam indicaui, quamquam fort. etiam <eo) sufficit; contentus post solis add. in mg. m2 B suscepit DP\' suscipit eel. 23 sui om. DP\')

270
cerui, ut super serpentes ambulare possimus. erimus cerui, si uocem Christi sequamur, quae praeparat ceruos et facit morsus serpentium non timere ac si qui forte fuerint uulnerati, aufert eorum dolorem soluendo delictum. de his ceruis dicit [*](I) ) dominus ad Iob: custodisti partus ceruorum? numerasti autem menses eorum plenos partus, partus autem eorum soluisti uel enutristi filios eorum, ut non timeant? audi quomodo non timeant filii ceruorum talium. doceat te Esaias dicens: et puer paruulus mittet manum in cauernam aspidum, et non illi nocebunt. et ut agnoscas quod ecclesiae filios significare uidetur addidit: partus autem eorum emittes? rumpent filii [*]( E ) eorum et multiplicabuntur in generatione. exibunt et non reuertentur retro. nemo enim mittens manum in aratrum et aspiciens retro habilis est regno dei.

merito ergo ceruus factus est dominus, ut tales sibi ceruos uox domini praepararet, de quibus ait: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non illis nocebit. tollebant enim serpentes, cum spiritu oris sui sancti apostoli de latebris corporum eruerent nequitias spiritalis, nec uenena mortifera sentiebant. denique cum exiliens de sarmentis [*]( F ) Paulum uipera momordisset, uidentes barbari pendentem uiperam de manu eius, putabant repente moriturum. at ille [*]( 5 lob 39, 1-8 9 Esai. 11, 8 sq. 12 Iob 39, 3 sq. 14 Luc. 9, 62 17 Marc. 16, 17 sq. 21 Ephes. 6, 12 22 Act. 28, 3=6 ) [*]( 1 possemus P 2 sequamur et quae nos B 3 at B (in mg. m2 at ac) 4 delictum ex dilectum P 7 enutri B (in vig. m2 at enutristi) 9 esgias P 10 manum suam PC non illi C non illis PBD illi non P4; sed fort. illis utpote ex illis u. 19 ortum delendum est; cf. LXX 11 uideretur B 12 disrumpent P\' dirrumpent B 14 manum suam P1 in] ad BC 15 aspiciens P (n 8. u.) respiciens DP\' 16 taletp P (s 8. tp) dominus (om. uox) B 17 praepararet P (ra 8. u. m2) 18 eicient P (e alt. ex u m2) 19 biberint (ex beberent) P illis] eis B 20 sui. P 21 eruerunt P euterent B (in mg. m2 at eruerent) spiritales P (es ex is) cet. 24 ad P ... )

271
stabat intrepidus nec uulnere mouebatur nec ueneno infundebatur. unde uidentes eum non tamquam hominis condicione genitum, sed tamquam dei gratia editum supra homines esse arbitrabantur. uide ceruum uiperas de latebris eruentem spiritu diuino, qui erat in naribus eius, sicut dixit Iob.

[*]( 640 A ) conuersus inquit Paulus in spiritu et respiciens cum dolore ad pythonem ait: praecipio tibi in nomine domini Iesu Christi continuo exire ab ea. et exiuit eadem hora. uide ceruum quando uenit ad baptismum et sacri fontis ablutus inriguo omnia persecutionis uenena reiecit. uide ceruum dominum Iesum, quando uenit ad Iohannem Baptistam et dicenti sibi Iohanni: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo. et hoc dicto in aquas salutem sitiens publicam tota [*]( B ) auiditate descendit. sed iam satis nobis in exordio tractatus sicut in principio anni more uulgi ceruus adlusit. pergamus ad cetera.

Interpellat, ut dixi, Dauid dicens ad dominum: sicut [*]( c ) ceruus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te, deus. sitiuit anima mea ad deum [*]( D ) uiuum. quando ueniam et parebo ante faciem dei? aestuat sanctus nec sese capit — maior est enim animi magnificentia quam cuiuslibet corporis magnitudo — et securus menti de terris ad caelestia euolare desiderat, sicut et alibi [*]( 5 Iob 27, 3 6 Act. 16, 18 9 Psalm. XXXXI 2 12 Matth. 3, 14 sq. 16 cf. Ducange Gloss. med. et inf. lat. s. u. ceruula T. I p. 277 (ed. Favre) 18 Psalm. XXXXI 2 sq. ) [*]( 1 intrepitus P 4 uiperft B 6 dns ad iob B 7 ad pytonem (phytonem C) ait PC ait ad phitonem B ad phytonem DP\' 8 domini Onto DP\', domini nostri B xpi ihu P ea ed. Paris. a. 1569 eo libri 9 uenientem (om. quando) B 10 fontes P fontis unda DP\' in regno DP\' 11 uenit post Baptistam transponit D 12 dicente P (te ex ti m2) C iohanne B 13 uenis P (u 8. u.) 14 dicto] moto D modo (d ex t) P\' puplicam P 17 ad B (in mg. m2) DP\', om. PC 18 diximus DP\' 21 apparebo BP4 ant faciem P 22 animi.. (ne eras., ona. est enim) B , . - )

272
dicit ipse: quis dabit mihi pinnas sicut columbae: et uolabo et requiescam. hic enim laquei, quibus etsi non inplicatur iustus, tamen inpeditur: hic dolores et sollicitudines, illic laetitia, ubi gratia: hic postremo corporis uincula, quae Paulus soluere gestiebat, ut omnibus exutus [*]( E ) inpedimentis domino liber adsisteret. hoc ergo sitiebat anima Dauid, ut iam non per fidem, sed faciem ad faciem deum uideret, nec solum peregrinaretur a corpore, sed corpore solueretur; dissolui enim et cum Christo esse multo melius, quia iusto mori est lucrum. et grande quidem lucrum carere peccato, delictorum inlecebris non moueri. quis enim mundus ab sorde, quando nec unius diei uita hominis in terra caret delictorum contagione ? uiuendo ergo innocentiae damna [*]( F ) contrahimus, morte finem erroris adipiscimur. lucrum ergo morte adquiritur, uitae autem usu tamquam miseris debitoribus usurarii nominis ad reatum faenus augetur. et bene sitit anima, quae festinat ad fontem, non aquae istius, sed uitae aeternae, de quo supra dixit: quoniam apud te fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen. merito ergo Dauid properabat peruenire et apparere ante faciem dei,[*]( 641 A ) cuius uultus lumen est, quia omnes quos dominus spectat inluminat.