De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

denique eminebat super retia. et quia sui eum non susceperant, uocabat ecclesiam et ei suam gratiam conferebat, sicut ipsa sacrosancta ecclesia in Canticis protestatur dicens: adiuraui uos, filiae [*]( F ) Hierusalem, in uirtutibus et fortitudinibus agri, si susci taueri tis et resusci taueritis caritatem usquequo uoluerit. petit ergo in odore agri, quem olebat sanctus Iacob, id est illa fide, illa deuotione excitari sponsum suum a filiabus Hierusalem, ut festinet ad sponsam, et excitari in se eius caritatem aut etiam ipsum excitari, quia caritas sponsus est. deus enim caritas est, sicut dixit Iohannes. sed ille non passus se ab aliis excitari, qui sponte properabat, [*]( 9 Mattli. 10, 4 11 Luc. 22, 48 13 et 14 Cant. 2, 9 17 Cant. 2, 7 20 Gen. 27, 27 24 I Ioh. 4, 16 ) [*]( 1 qui (s. u. cum) D cum P\' 6 fraudes P sociatates inductos (os ex U9) P 9 iudae proditoris sibi B 10 passionis retia peruenit B 11 oscolo P 12 uenit om. B 13 uolens se inducit B induxit C implicitus BDP\'C 14 instrictus B instructus cet. 16 suam ei B sancta B 18 agri si DP\' agris P (s a. m.) agri ne BC 19 et ne resuscitaueritis B, et resuscitaueritis om. C 21 iob DP\' sponsam suam B 22 sponsam ed. Rom. sponsum P (s pr. 8. «.) eet. exitari P eius in se B 25 est passus B se om. B, est P aliis] eis B quia B, fort. recte )

269
egressus de thalamo suo exultabat ut gigans ad currendam uiam. uidit eum sponsa et uocem uenientis audiuit subitoque [*]( 639 A ) conuersa ait: ecce hic aduenit saliens super montes, transiliens super colles; maiores enim salit, minores transilit, ne piae festinationis inpedimenta patiatur. similis inquit est consobrinus meus capreolae aut inulo ceruorum super montes Bethel. bonus ceruus, cuius mons domus est dei, in quam tanta celeritate currebat, ut sponsae uota et desideria praeueniret. denique quem de longinquo uenientem uiderat, repente sibi adesse cognouit, unde [*]( B ) et ait: ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens per retia. respondit consobrinus meus et dixit mihi: exurge, ueni, proxima mea, formonsa mea, columba mea, quia ecce hiems praeteriit, imber abiit; discessit sibi; flores uisi sunt in terra. hiems synagoga est, imber populus Iudaeorum, qui solem uidere non potuit, flores apostoli sunt. et addidit: messis incisionis aduenit, uox turturis audita est in terra nostra. messis illa ecclesiae fides est, uox turturis pudicitia est.