De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Tertia quoque interpellatio, quod in medio hominum [*]( E ) nequitias exercentium constitutus causam suam ab eorum contagio cupiat separari. quod multi ad dominum Iesum [*]( F ) referendum putant, eo quod ipsius solius est non timere iudicium, qui uincit cum iudicatur. habet enim a uiro iniquo iudicium, in quod uolens Christus ingreditur, ut habes scriptum: populus meus, quid feci tibi aut quid contristaui te? ceterum cum ipsi omne iudicium dederit pater, non quasi infirmo utique, sed quasi filio, quod -potest ipse subire iudicium? si iudicium patris arbitrantur filio esse subeundum, pater [*](3 II Cor. 11, 14 6 Psalm. XXXXI 11 7 Matth. 15, S2 9 Psalm. XXXXII 2 11 Prouerb. 28, 25 Psalm. XXXXI 6 et 12 12 Gen. 49. 17 aq. 15 Psalm. XXXXII 1 21 Mich. 6, 3 22 Ioh. 5, 22 24 Ioh. 5, 22 sq. ) [*]( 3 transfigurans P (s pr. 8. u.) in om. B 4 uideret P (-it corr.) DP\' 7 habet Df 11 intimo ei DP1 12 ille eques BC 15 metio P (d 8. t m2) 17 contagione D 18 est om. B 21 popule DP\' quit alt. P in quo B 22 ipsi omne iudicium PDP* omne iudicium illi (ipsi C) BC 23 utique infirmo DP\' sed quasi filio B (om. quod ... dedit filio; in mg. m2 v Deest, quae infra in mg. add. ai sed quasi ... iudicium subire ... ut omnes etc. Vel sic: sed quasi... subire iudicium ... pater utique etc.) )

291
utique non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. pater honorat filium, et tu diiudicas? hoc eo posuimus, ne quia nos arbitraretur quasi metu [*](650 A ) quaestionis in locum domini subrogare personam prophetae, cum sanctus Dauid praeuidens spiritu insurrecturos Iudaeos aduersus domini passionem iudicium suae fidei non pertimescat, discerni quoque causam suam a persecutorum gente deposcat, ne malis generis sui et posteritatis - heredibus prosapia totius Iudaici generis implicetur.

non inmerito ergo turbatur, qui uidet sibi aduersus carnem et sanguinem esse luctamen, atque [*](B ) in se ipso sibi graue esse naufragium, in suo corpore tempestatem, quam sustinere non ualeat, nisi caeleste auxilium suffragetur; nemo enim grauior hostis homini quam domestici eius. quid autem tam domesticum quam sibi homo et suae carnis infirmitas? et ideo festinat propheta et toto precatur affectu, ut Christus adueniat, fortitudo uniuersorum, qui suscipiat omnes infirmitates et faciat utraque unum conpugnantesque sibi mentis et carnis inimicitias sublato soluat pariete, qui internum quominus in concordiam conueniret [*]( C ) diuidebat affectum. ergo quia in se ipso sibi erat pugna, erat a proximis, qui legis et aequitatis inmemores laqueos fraudis et insidias praeparabant, speratumque differebatur remedium, repulsum se arbitrabatur, quasi recusaret uenire qui promiserat remedio se futurum, et tamquam ab spe lucescentis diei in tenebrarum profunda reuocatus orabat, ut squalorem huius saeculi repulsura lux inradiaret, aeterna [*]( 14 Mich. 7, 6 18 Ephea. 2, 14 sq. 27 Psalm. XXXXII 3 ) [*]( 3 honorificat DPC 4 posuimus P (i 8. u.) arbitretur DP\' quasi in estu B (in mg. m2 at metu) 7 suae fidei] domini B pertimiscat P 8 ∗∗∗∗ gente deposcit (i ex a) B 11 uidet P (e ex i) luctamen P (c 8. u.) 14 homini hostis B 17 xps P\'C et (s ex i m2) B zpi PD 18 compugnantes B (om. que et unum; in mg. m2 ai utraque unum, uidelicet compugnantes) 19 mentes DP\' soluat om. B (in mg. m2 a! sublato soluat) 22 proximis P (r 8. fl., i alt. ex u) 26 lucescentis P (e pr. ex i m2) 27 repulsa DP\', ) [*]( 19* )

292
adesset ueritas, quae fallacem imaginem mundi huius aboleret. [*]( D )

adfuit deus uotis, qui solet et inprouisus adsistere et non rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: palam factus sum non quaerentibus me, et piis adstipulatus oratis uotorum seriem celeri praeuenit effectu subitoque in ecclesiam et in tabernacula sua sanctum prophetam deduxit in spiritu atque ante oculos eius sacrum altare constituit, in quo futura esset totius mundi redemptio et uniuersorum toto orbe [*](E ) remissio peccatorum.

Uidens ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum[*]( F ) caelestium, illam mensam, quae repellit insidias adterentum, sicut ipse in superioribus dixit: parasti in conspectu meo mensam aduersum eos qui conterunt me, ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. pulchre dixit quasi Adam: et introibo. eiecti enim eramus de paradiso domini, ex quo Adam peccati sui conscius uultum domini declinauit. decore quoque addidit: et introibo ad altare dei, quasi in conspectum dei rediret. auersus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae illius munera non probauit. latebat Cain[*]( 651 A ) alienus a domini conspectu: furens effera uis animi, quod in fratris sui dominus respexerat munera, sub offensione proprios reliquit heredes. occiderat Abel non sibi, cuius et sanguis clamabat ad dominum, sed occiderat omnibus nobis. nullius prope iam sacrificium probabatur, quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec deo fides nec fratris [*]( 3 Esai. 65, 1 6 Psalm. XXXXII 3 12 Psalm. XXII 5 14 Psalm. XXXXII 4 17 Gen. 3, 8 20 Gen. 4, 5 21 Gen. 4, 5 sq. 23 Gen.4,10 ) [*]( 5 eclesia P (c s. u.) ecclesia P\' 8 totius mundi esset B 11 atterentium DP\'C 12 dixit] ait B 13 conterunt] tribulant B me] nos DP\' ait om. B (dicit s. tt. m2) 15 pulchre P (r a. u.) adam] ad dfii DP\' 17 decore] de qua re DP\' 18 conspectum scripsi conspectu libri 19 aduersus PB a om. B 21 conspectu P (B S. fl.) conspectu dni DP\' uis PC ui B lis DP\' 23 occideret (in mg. m2 occiderat) autem B 25 bonum B (in mg. m2 al bonitatem) 26 fratri germanitatis B (in mg. m 2 ai fratris genllanitati) )

293
germanitati pietas reseruata est. uenit dominus Iesus, ut [*]( B ) resuscitaret Adam, resuscitatus est et Abel. cuius munera placuerunt deo. optulit semet ipsum dominus Iesus, id est primitias sui corporis in sanguinis aspersione melius loquente quam sanguis Abel locutus in terra est. respexit deus in eius munera, ex quo ipse reconciliationis diuinae gratiam bonis reliquit heredibus. recte igitur sanctus Dauid, quasi ex persona reconciliati hominis ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam.