De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Haec Sicima ecclesia est; ipsam enim elegit Solomon, cuius latentem distinxit affectum. haec Sicima est Maria, cuius animam gladius dei transit et diuidit. haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet. quae sit ascendens, audi dicentem de ecclesia: quae est, quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum? haec est actuosa, quae graece ἐναργής dicitur, quod fide operibusque resplendeat. cuius filiis dicitur: opera uestra luceant coram patre meo, qui in caelis est.

[*]( 644 A ) memor ergo est dei Dauid de terra Iordanis et Hermonin a monte modico. quis est iste mons modicus? consideremus ne forte diuinitas Christi mons [*]( 1 Reg. III 3, 24 8 Ioh. 1, 18 5 Ioh. 16, 32 7 1 Tim. 6, 15 8 loh. 10, 38- 9 Ioh. 1, 1 11 Ioh. 1, 1 12 Reg. III 3, 27 13 Luc. 2, 35 16 Cant. 8, 5 19 Matth. 5, 16 21 Psalm. XXXXI 7 ) [*]( 1 gladio ante illo transponit B 2 sine post patri s. u. m2 P 3 patrem dico D patrem ... filium dico Otn. B sinu P (nu in ras.) 4 est filius DP\' 5 iunxit P (nxit in ras., fuit fort. iuncIit) et iunxit filius B filius P (1 s. u.) 10 sine uerbo non erat B 12 sqq. sjcima BD syccima P\' sichima C 13 distinxit] elegit B maria est B 14 dei om. DP\' ascendens P (s alt. 8. u.) 15 habet ex auit P 16 est ista quae DP\' 18 ἐναργής scripsi wNIATIT PC wNATIT D et (in mg.) P4 ωΝyATyθ B; cf. praefationem quod (d s. tI.) fide (i ex e) P splendeat B 19 filiis P et (iis ex ins) DP\' filius BC dicitur P (lineola clekta) dicit BC quoram P 20 in P 8. «. m2 21 ermonin P hermonin B hermoniim P\' hermonum D hermonii C iste DP 0 este P, om. B 22 mons (s 8. u.) magnus P (/• bis m2) )

279
magnus. denique caelum et terram compleo dicit dominus. si ergo diuinitas Christi mons magnus est, utique incarnatio eius mons exiguus est. utrumque ergo Christus, et magnus mons et minor: magnus uere, quia magnus dominus et magna uirtus eius, minor, quia scriptum [*]( B ) est: minorasti eum paulo minus ab angelis. unde Esaias dicit: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. idem tamen et ex magno minor factus et ex minore magnus: ex magno minor, quia cum in forma dei esset, semet ipsum exinaniuit et formam serui accepit, et ex minore magnus, quia dicit Daniel: et lapis, qui elisit imaginem, factus est mons magnus et impleuit omnem terram. lapis hic si requiris qui sit, agnosce: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, [*]( C ) hic factus est in caput anguli. idem tamen et cum exiguus uideretur, magnus erat. cui rei adstipulatur Esaias dicens: puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius initium super umeros eius, et uocatur magni consilii angelus. omnia propter te Christus, lapis propter te, ut tu aedificeris, mons propter te, ut tu ascendas. ascende ergo supra montem, qui caelestia petis. ideo inclinauit caelum, ut tu esses uicinior, ideo adsurrexit in uerticem montis, ut [*]( D ) te) eleuaret.

non inmerito ergo abyssus abyssum inuocabat, [*]( 1 Hier. 23, 24 4 Psalm. CXXXXVI 5 6 Psalm. VIII 6 7 Esai. 53, 2 9 Philipp. 2, 6 sqq. 11 Dan. 2, 35 14 Psalm. CXVII 22 17 Esai. 9, 6 ) [*]( 2 utique P (i 8. u.) 3. 16. p. 280, 1 exicuus P 4 mons magnus B 5 scriptum P (p 8. u.) 6 minurasti P unde et D 7 eeeias P (e alt. 8. u.) et 8. u. P, om. DP\' habentem DP\' 9 minorem P (m alt. del.) magnus factus B 10 exinnaniuit P (n pr. del.) 11 ut P (e s. u) et C, om. cet. 13 quis DPO qui sit si requiris B 15 item P et (corr. mp D cum et B 17 et filius DP\' 18 humeros P (o ex u) cet. uocabitur DP\'C 19 christe B (in mg. m2 at cbristus) 21 super B ideo Costerius inde libri 22 surrexit B 28 te add. ed. Bom. eleuaret P (et ex it) merito P: nihil lucramur scribendo non merito ... tuarum? abyssum P (s pr. s. u.) inuocat DP4 )

280
ut iste mons fieret exiguus, de quo ait propheta: abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum tuarum. non praeualebat uetus testamentum ad istius mundi redemptionem; inuocabat et quasi ad auxilium arcessebat nouum testamentum. clamabat lex adnuntians euangelium. erat enim semiplena et ideo erat necessarium, ut ueniret qui legem inpleret. finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui [*]( E ) uenit legem implere, non soluere. quomodo abyssus lex audi dicentem: iudicia tua sicut abyssus multa. simul hinc intellege utrumque unius esse sapientiae testamentum, quod quasi suum uenit implere. cataractas autem intellegimus profunda uerborum et uim caelestis eloquii, quae fluxere nobis sicut imber e caelo. ergo remedium taediorum omnium Christus et scriptura diuina atque in temptationibus unum perfugium.

Denique ubi aduertit Dauid quod eleuationes fluctuum [*]( F ) saecularium super se. uenirent, quas necesse est plurimas subeamus in istius salo uitae, memor domini miserationum. quas innumeris promisit oraculis, ad precem conuersus inter- [*]( 645 A ) pellat deum sciens quod misericordia eius in luce mandatur, id est in lege, quia lux praecepta tua, in temptationibus autem quasi in noctis tenebris manifestatur. unde tamquam uiator, qui repatriare desideret et peruenire quo tendit, confragoso tamen uitae huius itinere fatigatus ducem arcessit et adleuamentum obsecrat.

apud me inquit oratio deo uitae meae; dicam deo: susceptor meus es. bene nota [*]( 1 Psalm. XXXXI 8 6 Rom. 10, 4 6 et 8 Matth. 5. 17 9 Psalm. XXXV 7 12 Sir. 39, 6 (9) 21 Esai. 26, 9 25 Psalm. XXXXI 9 sq. ) [*]( 4 arcessiebat B accersiebat DP\' arcercebat C 5 seminis plena DP\' 6 necessariQs P necessarius BDP4 8 abysbsus P (b alt. etas.) audi dauid dicentem B 13 taetiorum PC 15 remedium B (in mg. m2 refugium) lfi eleuationes (es ex is) tn2 P ml D 17 uenerint P (corr. m2) DP\' 21 lux ed. Rom. (tpwç LXX) lex libri 22 innocentis PP\' et (en eras.) BD tenebras DP\' 23 desideret P (a 8. e tert.) desiderat C tendat B 24 accersit P\' (c pr. s. fl.) acersit D )

281
iam sibi quaerit auxilia et promissi auctorem conuenit atque [*]( B ) usitati muneris praebitorem, ut in subueniendo, si meritum hominis offendit, diuinum non offendat exemplum. dicit aliqui: (quando suscepit eum deus)? ut hoc adstruamus, ueni mecum ad scripturae sacrae exordium, uide quomodo dominus manibus suis de luto hominem figurauerit, unde et hic ipse in posterioribus dicit: manus tuae fecerunt me et plasmauerunt me. quasi figulus quidam deus fabricam carnis est operatus humanae. et ad Hieremiam dicitur: descende in domum figuli, et illic audies uerba mea. figulo utique [*]( C ) saepe contingit, ut dum uas fingitur, cadat de manibus eius et iterum colligat lutum, ut uas reformet. denique et Hieremias dicit: descendi et uidi quo modo cecidit uas, quod ipse faciebat in manibus suis. et iterum inquit: fecit uas aliud quo modo placuit illi. recte ergo susceptor dicitur, quia manibus suis nos ipse suscepit, ipse formauit. humani figuli uasa sunt illa, alia in honorem, alia in contumeliam. omnes sumus fictilia uasa: etsi rex sit aliqui, uas [*]( D ) fictile est: etsi apostolus, uas est. unde et Paulus: habemus, inquit thensaurum istum in uasis fictilibus et propheta de rege dicit: depretiatus est Iechonias sicut uas, cuius opera non est necessaria. et addidit: terra, audi [*]( 5 Gen. 2, 7 7 Psalm. CXVIII 73 9 Hier. 18, 2 13 Hier. 18, 3 sq. 14 Hier. 18, 4 19 II Cor. 4, 7 21 Hier. 22, 28 22 Hier. 22, 29 sq. ) [*]( 1 iam P (m del. lineola, sed ea erasa), om. C sibi om. B 2 praeuitorem P praenisorem D (in mg. f promissorem) promissorem P\' 3 dicunt B aliquis P (s 8. u. m2) C aliquando (om. quando) DP\' 4 su9cepit P (e ex i m2) 5 escribturae P (e pr. eras.) 7 plasmauerut P 8 ficulus P (item 10. 17) dl P (dS m2), deus om. B (in mg. m2 at quidam deus) 10 audies illic B uerba P (r 8. u.) itaque DP\' 11 contigit P fingit C 12 ieremias P 13 descendi P (e pr. ex i tn2) 14 in om. B 15 aliut P illi] ei B 16 suscepit P (e ex i m2) plasmauit B 17 humani? P 18 uasa fictilia B aliquis P (s «. u.) BC aliquod DP\' tamen fictile uas est (om. etsi a. uas est) B 19 uas \\fictile> est tacite Maurini 20 thensaurum P thesaurum cet. istum om. DP\' 21 demptiatus B (in mg. m2 ai depreciatus) 22 est PC sunt cet. )
282
uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum. quasi patrio iure deus noster filios solet abdicare degeneres; ideo et terra eos scribit qui filii terrae sunt. unde cum Iudaei accusarent adulteram, dominus Iesus digito scribebat in terra. [*]( E ) iusti autem non in terra scribuntur, ut legimus. quibus dicitur: gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.

suscepit ergo nos dominus, quando nos finxit: suscipit et quando iubet nasci. unde ait iustus: suscepisti me ex utero matris meae. cuius matris? priusquam te formarem in utero, noui te. quos format et suscipit; exeuntes quoque suscipit: et priusquam exires de uulua matris, sanctificaui te. susceptor est qui susceperit manibus, ut generis operator humani susceptor dicitur, et qui uisitatione [*]( F ) susceperit, ut protegat. unde alibi ipse dicit propheta: qui habitat in adiutorio altissimi, dicet domino: susceptor meus es tu et refugium meum. prima susceptio est operationis, secunda defensionis. denique audi Moysen dicentem: extendens alas suas adsumpsit eos et suscepit eos super scapulas suas. sicut aquila suscepit, quae fetus suos examinare consueuit, ut teneat atque enutriat quibus ueri indolem partus et incorruptae gratiam naturae adstipulari aduerterit aut repellat in quibus degeneris originis infirmitatem in tenera adhuc aetate deprehenderit. [*]( 3 Ioh. 8, 6 et 8 6 Luc. 10, 20 8 Psalm. CXXXVIII 13 9 Hier. 1, 5 11 Hier. 1, 5 14 Psalm. LXXXX 1 sq. 18 Deut. 32. 11 ) [*]( 2 ideo et terra PBC si da in (in in ras.) terra D sic ds in (c dS in in ras.) terra P\' 3 quia BD 5 post iusti add. B uerba uu. 8-10 suscepisti me... noui te (in mg. m2 hec in altero codice uetusto non habentur) 5 ut legimus om. B (add. in mg. m2) 6 quia PDP1 quod BC 7 suscipit pr. P suscepit alt. P1 8 quando nos B unde et iustus ait B suscepisti P (e ex i) B suscepit cet. ex] de DP\' 12 sanctificaui P (n s. tI.) 13 operator om. B (in mg. m2 generis operator) dicitur P (a s. i alt. m2) nisitatione B uisitationem P (si 8. u.) DPC 15 dicit P 19 suscipit B 20 nutriat B 21 uere B indolem D (ex indolens) indolens P (n del.) indolis B indoles PO 22 repellit B (in mg. m2 a) repellat) indigneris B (om. in) 23 adhuc infirmitate B (in mg. m2 at adhuc aetate) )

283

Quare me oblitus es et quare me repulisti? deus non [*]( 646 A ) obliuiscitur — inpossibile est enim ut obliuiscatur, cui omnia [*]( B ) quae sunt facta et futura praesentia sunt —, sed nostra peccata meritum ei obliuionis infundunt, ut obliteret eos quos indignos sua uisitatione cognouerit; eos enim cognoscit dominus qui sunt ipsius. tamen ubi aliqui iniquitatem operantur, his dicit: non noui uos. quis est ergo qui possit deo dicere: quare me oblitus es? sed tamen commune hoc sanctis nobisque infirmibus est. sanctus dicit quasi meriti sui [*]( C ) conscius, et tamen quo sanctior, hoc humilior. quodsi uix sanctus dicit, quid ego dicam peccator, nisi ad illud referam: quare operis tui oblitus es, quare uisitationis tuae oblitus es, postremo quare infirmitatis meae oblitus es? quid est enim homo nisi quia uisitas eum? non ergo obliuiscaris infirmum. memento, domine, quia infirmum me fecisti, memento quia puluerem me finxisti. quomodo stare potero, nisi solidaturus hoc lutum semper intendas, ut de uultu tuo soliditas mea [*]( D ) prodeat? cum auerteris faciem, turbabuntur omnia: si intendas, uae mihi. non habes quod in me aspicias nisi contagia delictorum; nec deseri utile nec uideri est, quia dum uidemur offendimus. possumus tamen aestimare quia non repellit quos uidet, quia emundat quos aspicit. ignis ante eum [*]( 1 Psalm. XXXXI 10. XXXXII 2 5 II Tim. 2, 19 7 Matth. 7, 23 12 Hebr. 6, 10 14 Psalm. VIII 5 (6) Hebr. 2, 6 15 Psalm. Cll 14 17 Iob 10, 9 18 Psalm. CIII 29 22 Ioel 2, 3 ) [*]( 1 me pr.] mei B \' 2 enim P (i s. u.) 4 oblinionis ei B obliteret P oblitinteret C obliget DP obliuiscatur B 6 ipsius] eius BC operantur iniquitatem DP\' 7 operantur P (n s. u.) uos P (o ex u) est om. B possit P (it m2 ex e) posset DP\' 8 deo dicere] non timere DP\' tamen] nomen DP\' 9 nobis (om. que) DP\' infirmib. P infirmus C\' firmis DP\' inferioribus B (in mg. 1112 at infirmioribus) quasi P (si s. u.) 10 sanctior P (c a. u.) 12 post oblitus es add. postremo PDPC quare uisitationis tuae oblitus es onl. B 18 postremo quare inf. meae oblitus es om. Ux 14 non P (n alt. s. u. m2) 18 prodeat P (d in ras.) 19 intendis DC habes P (b ex u) quid B 21 repellet P (i 8. e tert., sed hoc e ipsum ex i factum esge uideturj 22 uidet P (e ex i) )

284
ardet, qui crimen exurat.