De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Multi quidem deplorauerunt infirmitatem fragilitatis humanae, [*]( 637 DE ) . excellentius tamen ceteris sanctus Iob et sanctus Dauid. ille superior directus uehemens acer et quasi grauibus exasperatus doloribus maiore coturno : hic blandus et placidus atque mansuetus, mitiore affectu, ut uere quem imitandum sibi proposuit cerui imitaretur affectum. nec te moueat, si tantum prophetam ferae similitudine uidear praedicare, cum legeris ad apostolos [*]( F ) dictum: estote astuti sicut serpentes, simplices sicut columbae.