De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et ideo non est reclinatio morti eorum, non declinatio, ut plerique codices Latini scripti sunt, sed reclinatio. quando enim laboramus et incuruamur ad opus aliquod atque inclinamur, nos reclinare consueuimus; peccatores autem grauium scilicet delictorum et maxime impii se reclinare non possunt, de quibus dictum est: et dorsum illorum semper incurua. non enim se [*]( F ) erigunt ad caelestia qui Christo non adhaeserunt. et ideo nec [*]( 3 Psalm. XXXV 12 10 Galat. 4, 18 13 Ioh. 14. 27 17 Ezech. 13, 10 19 Sap. 2, 12 20 Psalm. LXXII 4 26 Psalm. LXVIII 24 ) [*]( 1 peccatorum om. B uidens 8. u. P dicit et addidi, appellat Gelenius 2 mentes P 5 amicorum B 6 errore B 7 ea causa DP\' 10 eipressit P (r 8. u.) 11 malQ B et om. B 12 pacem esse B 13 meam om. DP\' 14 enim P (i 0. u.) 15 est] et DP\' habet... quae ex om. DP\' 16 simulationem DP\' 17 ubij non B 19 iustos D 23 aliquid B 25 impiis B (s eras.) 26 dorsa B 27 quia & B (n eras.) nec PP non BC non nec D )

253
resurgunt cum eo quorum mors pessima, sicut scriptum est: mors peccatorum pessima. qui autem Christo commoritur et consepelitur cum illo non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur. de quo pulchre illud conuenit dictum: uniuersum stratum uersasti in infirmitate eius, maxime si martyr sit, cuius infirmitas passione soluitur, mors resurrectione.

Uidimus illum diuitem, qui indutus purpura et bysso in [*]( 665 A ) hoc saeculo recumbebat et epulabatur cottidie splendide, de cuius mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum in tormentis positus in inferno se reclinare non poterat, sed uix ad Abraham non totum se, sed solos oculos erigebat rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui in aquam tingueret et linguam eius refrigeraret. ergo morti reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga eius. [*]( B ) nihil enim prosunt flagella post mortem.

et ideo Dauid dum esset in istius corporis uita, in flagella se praeparabat, ut eum dominus reciperet castigatum. considera iterum mihi sanctum Iob, qui perfusus erat ulceribus et concutiebatur omnibus membris et plenus erat totius corporis sui doloribus, glaebas terrae uulnerum suorum sanie et umore dissoluens, quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non [*]( C ) posset, requiem mortis inuenerit. ideoque conscius sui dixit: mors uiro requies. is igitur in plaga non motus est nec nutauit sermonis sui lubrico, qui in omnibus illis nihil peccauit labiis suis, sicut scriptura testatur, sed magis plagae suae repperit firmamentum, per quam confirmatus in [*]( 2 Psalm. XXXIII 22 II Cor. 7, 3 Rom. 6, 4 4 Psalm. XXXX 4 8 Luc. 16, 19-24 14 Psalm. LXXII 4 19 Iob 2, 7 sq. 24 Iob 3, 23 25 Iob 2, 10. ) [*]( 1 sicut om. B 2 commoritur P (o pr. ex u) moritur B 4 se pulchre DP\' 6 cui.us P (i longum, i eras.) 9 splendidę P (d alt. ex t) 12 uix* ab B se totum (om. sed) B se 8. u. P 14 aquam B aqua cet. intingueret DFC illius ergo B 15 in plaga om. DP\' 23 posset P (e ex i) ideo (om. que) B consciuus P (u pr. del.) 24 requies uiro C his PC placa P 25 nutauit B mutauit cet. 27 repetierit DP\' )

254
Christo est. ergo et Iob et Dauid, quia hic flagellati sunt, firmamentum habuerunt in plaga sua, quia flagellat pater filium quem suscipit, qui autem hic non flagellantur ibi non suscipiuntur ut filii. ideoque in. laboribus hominum non [*](D ) sunt et cum hominibus non flagellabuntur, ut in perpetuum cum diabolo flagellentur.

Ideo optinuit inquit eos superbia eorum, cooperti [*]( E ) sunt iniquitate et impietate sua. malum uestimentum iniquitas, quod si qui uoluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in iudicium uenire nobiscum. et si qui tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se operibat Dauid in ieiunio, ne amitteret [*]( F ) integimenta uirtutis. ipsum ieiunium operimentum est. denique nisi sanctum Ioseph texisset ieiuna sobrietas, adulterae proteruitas exuisset. quo ieiunio si se tegere uoluisset Adam, nudus non fuisset effectus. sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum caeleste gustauit et imperatum ieiunium praeuaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognouit. quod si ieiunauisset, et fidei seruasset exuuias nec se aspexisset intectum. non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: et induit se maledictionem.

[*]( 666 A ) male se induit et Adam, qui dum quaerit integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam. induerunt se maledictione Iudaei, de quibus scriptum est: [*]( 2 Prouerb. 3, 12 Hebr. 12, 6 5 Psalm. LXXII 5 7 Psalm. LXXII 6 15 Gen. 39, 12 17 Gen. 3, 6 aqq. 22 Psalm. CVIII 18 ) [*]( 3 recipit BP1 4 suscipiuntur B (u alt. ex e) 5 perpetuum B perpetuo cet. 7 eos inquit B (om. eorum) cooperti P (i 8. tI.) 8 sunt om. DP\' 9 quid si P 9 et 10 qui P quis cet. 10 incipiat om. B 13 operiebat BDP\'C 14 integumenta B tegumenta DP\'C 15 nisi P (s in ras.) ieiunia C aobrietas ieiunia DP\' 16 tegeret P (et ex it) 18 contra P (a in ras.) 20 ieiunasset BPC et om. BDP* 21 intellectum. nos B 23 quaereret DP\' 24 integumenta BP1 et (u in raa.) D tegumenta C foliaruni P (0 8. a) filiorum B )

255
prodiuit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis. ab adipe adipale enim dicitur, id est pingue. sicut enim anima bonis pasta et referta uirtutibus tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est, sic iniquitas, quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et [*]( B ) exilis significatur, sed plena uitiorum. denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere, sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.