De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
unde sanctus, qui dei iudicium reformidat, semper adhaerere uult Christo et in eo spem suam ponere, ut laudet dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.
Multi quidem deplorauerunt infirmitatem fragilitatis humanae, [*]( 637 DE ) . excellentius tamen ceteris sanctus Iob et sanctus Dauid. ille superior directus uehemens acer et quasi grauibus exasperatus doloribus maiore coturno : hic blandus et placidus atque mansuetus, mitiore affectu, ut uere quem imitandum sibi proposuit cerui imitaretur affectum. nec te moueat, si tantum prophetam ferae similitudine uidear praedicare, cum legeris ad apostolos [*]( F ) dictum: estote astuti sicut serpentes, simplices sicut columbae.
sed tamen quamuis istiusmodi similitudines piis adstruantur exemplis sitque innocens et mitis natura ceruorum, illum ceruum ad imitationem prophetae propositum hoc loco arbitror, de quo Solomon paternae mentis adsertor in Prouerbiis dixit: ceruus amicitiae et pullus gratiarum confabuletur tibi. uerus enim dei filius in semet [*]( 2 Psalm. LXXII 28 13 Psalm. XXXXI 2 15 Matth. 10, 16 20 Prouerb 5, 19 ) [*]( 2 semper reformidat semper B 4 et gloria B 5 se«culorum P EXPLICIT TRACTUS (TRACTATUS C) SCI AMBROSI DE INTER- PELLATIONE SCORUM ET DAUID (i ex u P). INCIPIT TRAC- TATUS EIUSDEM DE APOLOGIA PROFETAE DAUID AD THEO- DOSIUM AUGUSTUM PC EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII DE INTERPELLATIONE SCORUM IOB ET DAUID. INCIPIT DE INTERPELLATIONE DAUID ET IOB DP EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII EPI DE INTERPELLATIONE IOB ET DAUID. IN- CIPIT EIUSDEM DE TOBIA B 9 excelentius P 10 et acer B grauidus (in mg. m2 grauibus) B 11 placitus DP\' 12 mitiori DPC 14 uidear similitudine DP\' 15 et simplices DP\' 18 propositum P (po 8. u.) 19 solomon P salomon cet. mentes P )