De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
et conuenienter dicit: defecit cor meum et caro mea, deus cordis mei. neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint. deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia, deficiunt et illi qui mortificationem Iesu Christi in sua carne [*]( D ) circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur inlecebra. unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt, ut terrena omnia abscondat obliuio et fiat deus cordis eorum qui beati mundo corde deum uidere mereantur, ut adpropinquent tibi et non se segregent. deus enim adpropians, non repulsor adpropinquantium est; omnibus [*]( E ) enim uult salutis causa esse, non mortis. denique neminem repellit nisi qui se ab eius conspectu putauerit sequestrandum. quoniam ecce inquit qui elongant se a te peribunt.
unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut iungit aut separat; fugit enim deum qui operatur ea quorum cognitione metuat deprehendi, sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a domino deo sese existimat non uideri, [*]( F ) uidetur autem, cum dicitur: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. sicut enim mulier quae fornicatur non adhaeret uiro nec una caro cum uiro suo nec unus spiritus est, sed diuidit sese ac separat fornicando, ita quaecumque anima non adhaeret deo, sed uanis idolorum cultibus inseruiens fornicatur diuidit se sacrilegii scaeuitate et longe fit a domino, [*]( 4 Psalm. LXXII 26 7 II Cor. 4, 10 12 Matth. 5, 8 18 Iacobus 4, 8 17 Psalm. LXXII 27 20 Sir. 23, 18 (26) 22 Psalm. LXXII 27 24 I Cor. 6, 15 sq. ) [*]( 9 error B 10 cogitationes P (e ex i) 11 de s. u. P 12 mundi BC 13 segregentur DP\' (om. se) 14 appropiantium DP\' adpropinquantum B 15 causa non mortis esse B 18 suae B 19 cognitione B cognitionem P (e in rtw.) C cogitationes DP4 20 sicut P (t 8. u.) 21 non existimat B 22 omng qui fornicatur B 24 cum uiro suo om. B 27 sacrificii B scaeuitate P obscenitate B (ob s. u. m2) scenitate cet. )
unde sanctus, qui dei iudicium reformidat, semper adhaerere uult Christo et in eo spem suam ponere, ut laudet dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.