De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Ideo dicit sanctus: quid enim mihi restat in caelo? et a te quid uolui super terram? id est: tu portio [*]( 672 A ) mea es, abundas mihi ad omnia, nihil quaesiui aliud nisi ut te partem haberem, nulli me caelesti, ut gentiles faciunt, subdidi creaturae, nullas saeculi huius diuitias et uoluptatum inlecebras concupiui. nullius egeo, qui. a te adsumptus sum, nec superest in caelestibus quod amplius quaeram. nihil habens omnia habeo, quia Christum habeo, cui pater altissimus non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo ergo non cum illo omnia nobis donauit? sicut apostolus dixit; omnia enim in Christo, [*]( B ) per quem omnia et in quo constant omnia. omnia ergo in illo habens aliam non quaero mercedem, quia ipse merces est uniuersorum. ideoque perfecto dixit: tolle crucem tuam et sequere me. qui illum sequitur non praemio ducitur ad perfectionem, sed perfectione consummatur ad praemium. imitatores enim Christi non propter spem boni sunt, sed pro amore uirtutis; Christus enim per naturam bonus, non propter praemii cupiditatem. ideo passus est, quia eum benefacere [*]( C ) delectauit, non quia incrementum gloriae ex sua passione [*]( 6 Psalui. LXXII 25 14 Rom. 8. 31 sq. 16 Coloss. 1, 16 sq. 19 Marc. 8, 34 ) [*]( 1 me P (e 8. u.) 2 suscepisti DP\' nisi P (si 8. u.) 3 actuosa P (u ex o) domini uoluntate DP\' 4 quaerit DP\' 6 enim P (i s. u.) mihi om. B 9 haberern partem B scelesti D et (s pr. eras.) P gentiles P (e alt. ex i) 10 subdidi P (d alt. ex t) huius om. P 11 nullius (u alt. 8. u.) egeo P 15 eum] illum DP\' 16 donabit P dixit PD dicit P\' ait BC 17 quo stant DP\' 18 quia P (a 8. u.) 19 perfecte DP\' 21 perfectionem alt. P (m eras.) 22 imitatores P (i alt. 8. u., e ex i) 24 benefacere P (bene s. u.) benefacere eum DP\' )

266
quaerebat. ideo qui illum imitari cupit non quod sibi, sed quod aliis prosit operatur. unde non inmerito deficit sibi, aliis autem uirtutis incremento ualescit.