De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

J J De ipsis ergo et hic dicit: defecerunt et perierunt [*](E ) propter iniquitatem suam uelut somnium exurgentis, id est: ita deficiunt et euanescunt impii, sicut somnium exurgentis e somno primum, quia in tenebris sunt et in tenebris ambulauerunt nec residet aliquod eorum boni operis uestigium, sed similes eorum qui somnium uident. qui autem somniat in nocte somniat, nox autem in tenebris. filii tenebrarum sunt priuati sole iustitiae et splendore uirtutis, [*]( F ) dormientes semper et non uigilantes, de quibus bene dicitur: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. etenim cum animae eorum a corpore <sint> separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil inuenient, nihil tenebunt et quod tenere se arbitrabantur amittent, quoniam stultus et insipiens cum diuitiis exundauerit, relinquet alienis diuitias suas neque simul ad inferna descendet cum eo gloria domus eius.

sequentia quoque demonstrant quomodo ipsius non inueniatur imago, sed intereat, quoniam imago eius in ciuitate domini illa superiore Hierusalem non inuenitur. dominus enim pinxit nos ad imaginem et similitudinem suam, sicut ipse docet dicens: ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos. si bene egerimus, manet in nobis ista imago caelestis; [*]( 670 A ) si male quis agit, deletur in illo haec imago, illius utique qui descendit e caelo, et est in eo imago terreni. unde et apostolus dicit: sicut portauimus imaginem illius [*]( 1 Psalm. LXXII 19 sq. 5 Psalm. LXXXI 5 8 Malach. 4, 2 10 Psalm. LXXV 6 15 Psalm. XXXXVllI 18 16 Psalm. LXXII 20 20 Esai. 49, 16 24 I Cor. 15, 49 ) [*]( 4 e] a B ft residet P (e alt. ex i) resedit DP\' aliquod P (o ex i) 6 similes C similis cet. 8 tenebrarum P (ene 8. u.) 10 somnium PD 11 sint addidi 12 nihil alt.] nil DP C 13 se tenere DP\' 14 exundauerit C exundauerint P (ri e. u.) cet. relinquet C relinquent cet. 15 eo PhC eis P\', om. D (in quo eum pro cum) 16 eius PBC eorum (om. domus) DP\' demonstrant P (s s. u.) ipsius] impius ed. Rom. 17 imago B, om. cet. inueniantur, sed intereaut DP\' 18 liierusale P 20 dicens P (i ex o) hierusale P (a 8. 14.) murus P 22 et si DP\' qui B 24 imaginem om. B )

262
: terreni, portemus et imaginem huius caelestis. bonorum ergo imagines perseuerant et in illa dei ciuitate resplendent. si quis autem ad grauiora peccata deflexerit nec egerit paenitentiam, imago eius aboletur uel eicitur, sicut Adam de paradiso eiectus est et exclusus. quicumque autem [*]( B ) pie honesteque se gesserit intrat in ciuitatem dei et infert imaginem suam, ut in illa dei fulgeat ciuitate. domine, in \'.ciuitate tua imagines ipsorum ad nihilum rediges, quia isti in lumine fulgere non possunt qui tenebrosis se operibus. induerunt. exemplum arcessamus de saeculo. uide quemadmodum in ciuitatibus bonorum principum imagines perseuerent, deleantur imagines tyrannorum.

Haec ergo considerans animoque intendens sanctus propheta [*]( c ) delectatus est, qui fuerat ante turbatus. unde ait ipse: quia delectatum est cor meum et renes mei resoluti[*]( D ) sunt. et ego ad nihilum redactus sum et nesciui. et uelut iumentum factus sum apud te. et ego semper tecum. (cum cognouissem* inquit \'quia deus humana curat et respicit, requieuerunt renes mei,\' hoc est: ex maxima fatigatione ueteris inprudentiae requieui per agnitionem boni caelestis et gratiae. sunt etiam quidam renes animae, qui uexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resoluuntur ad requiescendum caelestis agnitione doctrinae et quasi fulcro quodam caelestium praeceptorum subnixi fouentur. [*]( E ) \'tunc\' inquit \'intellexi quia uane fatigabar, quoniam id quod uerum est nesciebam.\' et uelut iumentum factus sum*.