De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluos saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicuius doloris et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis inpulsos. non enim [*]( 669 A ) ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, coaceruaretur aerumna.