De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

in illo candelabro imago resplendet, quo possimus intellegere in nouissimo. sanctus etenim in ultimo cognoscit et perfectam sapientiam processu aetatis adipiscitur dicens: notum mihi fac, domine, finem meum et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. qui est finis nisi ille, cum traditur regnum deo patri, [*]( F ) quando reuelantur occulta sapientiae? hunc. finem nostri certaminis requirebat propheta cupiens cognoscere quid deesset -suae perfectioni; finis enim disciplinae nostrae et studiorum perfectio est.

Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluos saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicuius doloris et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis inpulsos. non enim [*]( 669 A ) ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, coaceruaretur aerumna.

deiciuntur itaque dum eleuantur [*]( 5 Exod. 25, 30 6 Sir. 48, 24 (27) 8 Pealm. XXXVIII 5 11 Psalm. L 8 16 Psalm. LXXII 18 24 Psalm. LXXII 18 ) [*]( 3 ergo] igitur DP\' 4 recordatio BDP* 5 resplendet P (et ex it) 7 adipiscetur P (e ex i) 8 mihi fac dne P mihi dne fac C fac mihi dne DP\' et (qui domine post meum transponit) B 9 qiii P quid C quis cet. 10 qui PC quis cet. fines P 11 sapienae P hunc P (nc in ras.) 13 uestrae B 15 ergo om. B uera DP\' cognitionea P qui. a P (i eras.), om. B fortuitu DPC 16 in] a B 17 tergiuersationes (es ex is) posuisti (i alt. postea add.) P successus P (c pr. ex b) 18 commotorum P (o alt. ex u) abundantiam P • (dan s. u.) nec auferentur B 19 se eras. B acerbitatem P (b ex u) 22 laetitiae] legitime DP\' opinati B 23 quaerella P querela cet. 24 coarcerbaretur PBC coaceruaietur D (u pr. ex b) dum] de B ) [*](17* )

260
huiusmodi uiri. non enim gratia, sed ruina est, ubi nec diuturni usus muneris reseruatur et adimitur excusatio delinquendi, quod enim grauioris pondus querellae quam illud diuinum quod habes in Michaeae libro prophetae: popule meus, quid feci tibi aut in quo contristaui te aut[*]( B ) quid molestus tibi fui? responde mihi. nonne eduxi te de terra Aegypti et de domo seruitutis liberaui te? ecce quomodo deiciuntur impii, dum adleuantur, querella eorum excluditur, poena aceruatur. caelestibus enim beneficiis inuitati deserere non debuerunt uitae securitatis et prosperitatis datorem, cui magis debuerant obtemperare. sed sicut iustitia dei magna ita etiam seuera uindicta. quando enim impius perseuerare consueuit, de quo et alibi habes scriptum: [*]( C ) uidi impium superexaltatum et eleuatum super caedros Libani et transiui, et ecce non erat: et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius? incredibilis celeritas extinctionis eius. uides subito impium in hoc saeculo potentem: dum tu transis, ille iam non est. quanta est enim umbra in terra, quam non diuturna! transpone uestigium, et umbra praeteriit. aut si hic aliquid mouet, ad ea quae futura sunt attolle mentis uestigium et inuenies illic impium non futurum, quem hic esse credebas; non [*]( D ) enim est qui nihil est. denique dominus eos cognouit qui sunt ipsius; qui autem non sunt eos non agnoscit, quia ipsi eum qui est non agnouerunt. [*]( 4 Mich. 6, 3 sq. 14 Psalm. XXXVI 35 sq. 23 II Tim. 2, 19 ) [*]( 1 enim uiri gratia B 3 querellae P querelae cet. illa B 4 ex popule P (le ex lae) 5 constraui B 6 fui tibi PC 7 seruitutes P .8 querella P querela cet. 9 aceruatur DP\' acerbatur cet. celestibus P (i 8. M.) 10 securitatis et Erasmus securitatis sed DP\' setutilitatis sed P utilitatis et BC 11 obtemptare B 13 alibi P (a 8. u.) 14 super] sicut B 17 inecredibilis P (e pr. del.) 19 enim est B, est ony. P4 non om. DP\'C diu#turna P (r eras.) 20 mouet ed. Rom. mouent PBD mouerit P4 maneant (J 22 credebus P (e pr. s. u.) 23 denique P (i ex e) 25 eum P (u in ras.) )
261

J J De ipsis ergo et hic dicit: defecerunt et perierunt [*](E ) propter iniquitatem suam uelut somnium exurgentis, id est: ita deficiunt et euanescunt impii, sicut somnium exurgentis e somno primum, quia in tenebris sunt et in tenebris ambulauerunt nec residet aliquod eorum boni operis uestigium, sed similes eorum qui somnium uident. qui autem somniat in nocte somniat, nox autem in tenebris. filii tenebrarum sunt priuati sole iustitiae et splendore uirtutis, [*]( F ) dormientes semper et non uigilantes, de quibus bene dicitur: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. etenim cum animae eorum a corpore <sint> separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil inuenient, nihil tenebunt et quod tenere se arbitrabantur amittent, quoniam stultus et insipiens cum diuitiis exundauerit, relinquet alienis diuitias suas neque simul ad inferna descendet cum eo gloria domus eius.