De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

nusquam autem inuenio sanctum Asaph aliquibus aduersis fuisse uexatum, at uero sanctus Dauid plurima grauia et periculorum plena tolerauit; de suis enim laboribus dicit, unde et psalmus non quasi sancti Asaph,[*]( 662 C ) [*]( 7 Psalm. XXXVIII 6 sq. 11 Psalm. XCIII 3 14 Psalm. LXXII 1 ) [*]( 7 psalmo P (l s. u.) XXX octauo B tricensimo P tricesimo DPC octauo P (0 alt. in rat.) dicit P (d in ras.) 8 uniuersa om. B 9 imagine B imaginem cet. 10 conturbabitur P (bi s. u.) BC thensaurizat P thesaurizat cet. 11 sq. peccatores P (es ex is) 14 psalmum P (u ex 0) in psalmum B psalmo C LXXII P LXXV B septuageMmum secundum DP\' septuagesimo secundo C 15 asaf P (f in ras.) 16 mediocri P (d in ras.) perstrictus Costerius prescriptua B prestrictus cet. 17 afluere P 19 adflictationibus P (ta s. u.) BDP1 21 cogitationis B 22 dedicisse P dedisse cet. 23 sqq. asaf P 25 enim] fort. ergo et P (t postea add.) ei DP\' )

249
sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur. quod ex graeco psalterio apertius manifestatur, ut uideatur Dauid etiam huic Asaph sicut et aliis canendum quem scripserat ipse psalmum dedisse. sed quia scriptum est in ipso titulo defecisse psalmos Dauid — quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis postea psalmos Dauid titulorum inscriptio conprehendat usque in ultimum finem ? - ideo sequestrata huiusmodi definitione quae sit psalmi series [*]( D ) consideremus et a primo uersiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.