De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Itaque quia uidebar mihi ueram sententiam conprehendisse [*]( C ) et cognitionem esse rei ipsius adsecutus, dicebam mihi: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissimo, id est: solus mihi labor superest, ut ingrediar in sanctuarium dei, ubi est Cherubin,[*]( D ) id est cognitionis profundum, et non laborem in incertis et opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in uia. ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum atque interiora penetralia ueritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit. denique non est labor in Iacob, causa autem laboris ignorantia est, quoniam [*]( 4 Psalm. LXXII 15 sq. 6 Psalm. LXXII 16 12 Psalm. LXXII 16 17 Psalm. LXXII 16 sq. 20 Exod. 25, 17 21 Philo de uit. Moys. III 8 (II 150, 15) 22 Sir. 21. 16 (19) 26 Gen. 27, 20 ) [*]( 1 tristitia P (ti alt. s. u.) B (ti alt. eras.) 2 fecerint P (n 8. M. eras.) 3 amiserim turbatus B 6 gen.rationi P (e s. ras.) 7 id est] adest DP\' in] his DP\' scribturis P (i pr. 8. u.) 8 tuorum om. B fortuitu DP\' et m2 B 10 thensauri P (n 8. u.) thesauri eet. ut PBDP\' et C nec a non addidi 12 et (e in ras.) uidebar (r in raB.) P 14 prudentiae B 17 rei ipsius esse C 18 sanctoaurium P 21 cogitationis DP\' et non est labor B 23 aditum libri 24 non om. DP\' in om. B 25 nos om. B )