De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
et implebit dies uitae suae. quod utique sic accipies, ut populus quidem redimatur, [*]( 667 A ) qui crediderit. in quo etsi non redimantur qui non crediderunt, tamen redemptio populi dei praerogatiua defertur.
isti ergo m errore positi dixerunt: quomodo sciuit deus? et si est scientia omnis in altissimo? putant enim non esse in deo scientiam, quia peccatores abundant prosperis saecularibus. et adhuc inducit eos loquentes: ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculum optinuerunt diuitias. habes hoc in euangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus [*]( B ) uidens quod mulier illa peccatrix uenit in domum eius et super pedes Christi effudit unguentum dicebat intra se: hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est. sed patientia dei non praeiudicat ueritati et praescientia eius ac prouidentia [*]( 2 Rom. 11, 32 5 Reg. I 26, 8 10 Psalm. LXXII 10 12 Psalm. LXXII 10 16 Psalm. LXXII 11 19 Psahn. LXXII 12 23 Luc. 7, 39 ) [*]( 6 misericortiam P 7 est om. DP populos P sed addidi sed is celeri scr. Costerius seri PC aeris B seu D sui P1 aceleri PDP\' 8 traditus DP\' ut C et cet. 10 ideoque DP\' reuertentur PC reuertatur DP\' 11 et] ad B 12 meum om. B implebit ed. Rom. impleuit libri 14 crediderit in eo (om. in quo) DP\' 15 redemptio scripti redempti P (p s. w.) cet. ergo P (r ex c) 16 sciuit P (s. u ras.) scit B 19 et om. B 20 acto B 21 plenius B farisaeus P 24 qualis esset B qualis est FC 25 peccatrix P (i s. «.) )
Denique psalmista dicit dixisse se: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas, hoc est: uideo illos abundare, uideo illis commoda [*]( D ) omnia secundare, me autem conteri atque exagitari temptationibus plurimis. frustra ergo dedi me innocentiae atque ad studium sobriae conuersationis intendi. et pulchre ait: laui inter innocentes manus meas, ut non adrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium uideretur. interea non inpune huiusmodi a se sermonem exisse testatur.