De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Quid autem pulcrius quam ridere, cum maledicitur nobis[*](? B ) gaudere enim debemus, si aliena dicantur. primum quia uolens inimicus aliquid aduersum nos dicere, quo crimen adfigeret, non inuenit quod uerum est, sed falsa pro ueris conposuit. deinde quia dixit ipse dominus in euangelio de huiusmodi criminatione,, quae innocentibus falso inrogaretur propter iustitiam: gaudete et exultate, quoniam merces uestra multa est in caelo. tacere ergo debet qui recognoscit obiectum, ne uulnus exasperet et scindatur cicatrix, tacere et [*]( C ) qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen. quod si referat, suum facit: si taceat. retorquet et conuiciantem uulnerat. tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit; non enim patitur praeiudicium, cui non est iudicium. et si fuerit praeiudicium in saeculo, non erit in iudicio dei. denique ut cognoscas quia non praeiudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Iob dicentem. locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani [*]( D ) potitus esset: nunc ommutescam et derelinquam: si nunc mihi praeiudicium est, tunc a facie tua non abscondar.