De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Et describit quam miserabilis impiorum portio sit, quod [*](F ) etsi plures habeant filios, sine posteritate sint, quibus deest bonorum meritorum successio; illa enim uera posteritas, quae non in terris, sed in caelo est. huiusmodi ergo uiris hereditas inopia est et mors successio. cum diuitias coaceruauerint, mendicabunt, quia cum mortui fuerint, indigebunt qui requiem inuenire non possunt. uiduas eorum nemo miserabitur. sed manebunt desertae atque omnis copulae solacio destitutae. etsi congregetur pecunia sicut terra atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea eorum sub- [*]( 6< ) stantia et omne nominis eorum patrimonium tamquam tineis consumetur. dormiens diues nihil adiciet, aperuit oculos suos et iam non est. in doloribus permanet. nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. aurum in metallis. [*]( 7 Iob 27, 8. 11. 12 11 Iob 27,14 sq. 16 Iob 27, 14 17 Iob 27, 15—18 22 Iob 27, 19 24 Iob 28, 1 sq. ) [*]( 1 rapta PBC 4 strauit Dionysianus Maurmorum et ed. Bom. struit cet. 5 claustra P (u s. u.) reformitant P 6 draconem... P 8 est impio spes B impio eius (om. est) DP\' confidit DP\' 10 dif- finite B inanibus inania DP\' inanibusP (i alt. 8. u.) 12 sunt DPO 14 uiri B 15 cum] cuius B coacerbaberint P 17 miserebitnr DP\'O 18 deserte ... destitute C deserti ... destituti cet. 20 inmanis P arena DP* substantia eorum B 21 patrimonium eorum (om. nominis) DP\' a tineis B 22 consummetur D (mabi 5. me) consftmabitur P 24 ergo] enim DP\' )

247
argentum in metallis: de metallo eruitur et in metallum reuertitur. quid enim aliud nisi metallum est mens auari? quae tamquam defossum tenet quidquid acceperit et in uenis terrae ac latibulis abscondit, eo quod uti nesciat. de metallis [*]( B ) cottidie aurum promitur: de auaro proferre quis potuit?