De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Uideamus aliud: semen eorum inquit secundum animam, id est non inter iustos habentur. iusti enim in spiritu seminant et de spiritu metent uitam aeternam, illi uero qui secundum animam seminant spiritalia metere non possunt, quia animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim illi est et non potest scire quae sunt spiritus [*]( F ) et ideo non repletur spiritalibus, sed iudicatur.
filii eorum in oculis, id est quae faciunt ideo faciunt, ut uideantur ab hominibus. non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro iudicio conprobetur. filios ergo scriptura pro operibus [*]( 6 PiaIm. CXXVI 5 12 Ephes. 4, 22 Coloss. 8, 9 17 Iob 21, 8 18 Galat. 6, 8 19 I Cor. 9, 11 21 I Cor. 2, 14 23 Iob 21, 8 ) [*]( 2 distentione Hieronymus, cf. Sabatier II 362 a (περισπασμψ̃ LXX) distinctione PDP1 districtione BC 3 demortuo D et (de exp. m2) P 4 sollicitudinem P (i tert. 8. u.) nou potuit inuenire requiem B 6 homo] uir P\' 7 hisj ipais qui B 8 loquitur P loquetur cet. 9 uirgini P 11 concupiscunt D concupiuit P4 (uit in ras. m2) 18 ut] et DP* posset P (e ex i m2) possit DP\' 18 habetur DP\' in om. P 19 de psu P metunt B 21 quae] ea quae DF\' 22 stultitia P (ti alt. s. u.) 24 faciunt alt. P (u in ras.) )
et addidit dicens quia non est illis timor, non est flagellum a domino.
[*]( 658 A ) iustus autem dicit: quoniam flagellatus sum tota die et optat flagellari, ut recipiatur a domino, et uult timere deum, quia timor domini initium sapientiae est. nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua, sicut putant stulti. per bouem enim quid significatur nisi ruralis culturae labor, qui semper in orbem redit et numquam desinit, sed cum expleri uidetur, reuocatur in exordium? isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorram. ergo qui colunt [*]( B ) Aegyptum glaebasque terrarum aratro quodam solidae mentis inuertunt laborem sibi pariunt et dolores metunt. ideo bucula eorum non abortit, sed parit, ut augeatur labor eorum, et quae conceperunt omnia generant sine timore dei, iusti autem longe aliter gloriantur; non enim in abundantia diuitiarum nec in partu pecorum, sed in domino gloriantur dicentes: de timore tuo in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. de iustis ergo dicitur quia [*]( C ) salutis spiritum generauerunt, quem acceperunt de timore dei, [*]( 3 Esai. 38, 19 sq. 8 Iob 21, 9 9 Psalm. LXXII 14 11 Psalm. CX 10 12 Iob 21, 10 18 Iob 4, 8 23 Ksai. 26, 18 ) [*]( 1 frequenter P (r pr. 8. u.) 2 ezechias P (c s. u.) 4 dne d§ DP\' 5 te benedicens DP\' psalterio omnes P (0 0 ex um) 6 enim P (i 8. u.) 8 quia 8. u. P 11 dfli PC dum BDP\' 12 abortit C auortit P auertit cet. baculos suos B 14 ruralis P (1 ire ras.) reddi in orbem DP\' 15 expleri P (i ex e) explere DP\' 16 gomorra P 17 glebasque libri solide P (li s. u.) solitae B 18 baculos B 19 abortit DP\' auortit P et (0 ex e) C ouortit B 20 conceperint DP\' 22 de (del.) pecurum P gloriantur P (ria 8. u.) 24 iusti P 25 spiritum salutis BDP\' dni BC ) [*]( XXXII. Ambr. para 2. ) [*]( 16 )