De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, [*]( 658 A ) quod fragilis et inbecilla condicio humana, quae nusquam sui [*]( B ) habeat firmitatem nisi in protectione caelesti: hodie nobis ea sumenda est, quod uulgus hominum, plerique etiam prudentium ualde mouentur, cum uident iniustos affluere rebus secundis, iustos autem frequenter adflictari in hoc saeculo. et uere lubricus hic locus, in quo etiam sancti uix potuerunt uerae opinionis tenere uestigium. denique turbatus est et ipse Dauid, qui in superioribus dixerat: occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. uerum tamen confirmauit se ipse [*]( C ) postea et perfectae rationis uiam innestig-auit. lob quoque sanctus cum tribus illis ueteribus amicis, qui ad consolandum uenerant, de ea opinione in sermone luctatus est. utriusque igitur disputationes in medium proferamus. digni sunt enim, qui nobis magisterium uiuendi adferant, quandoquidem in aduersis positi plus deo placere meruerunt. audiamus igitur utrumque suo ordine.