De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus communem ad [*]( C ) quietem datus graue uulnus infligat? tunc enim solemus quae fecimus recordari, et factorum suorum stimulis conpungitur interior conscientia. unde et scriptura ait his: quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini? remedium quidem debiti, sed tamen conscientiam uulnerauit. sed esto ut aliquando fessis somnus obrepat, terremur insomniis, exagitamur uisionibus, ut iam non requies ista, sed poena sit. ita enim abeunt diuitiae saeculi uelut [*]( D ) somnium exurgentis. sun*exit aliqui istius corporis somno, et nihil possedit idque ipsum quod se credebat habere amisit.