De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Amissis itaque Iob liberis atque omnibus suis praeter [*]( D ) uxorem, quae sola ei ad temptationem fuerat seruata, perfusus etiam ulcere graui, cum uideret amicos suos non ad conso- [*]( 627 A ) landum uenisse, sed exaggerandum et aceruandum dolorem, [*]( 1 Reg. IllI 2, 11 sq. 10 Psalm. XXXXI 3 13 Psalm. XXXXI 10 sq. 22 Iob 1, 14 sqq. 23 Iob 2, 9 eqq. ) [*]( 1 tolerabat DP\' ille om. DP\' 4 humanam omnem gratiam (gralU D) B m2 DP\' euexit ascensoris B se uexit DP\' 7 aceruaret PBC acerbaret DP\' acerbare* B m2 in mg. sibi ipse B nec PC et ml B non B m2 DP\' 9 quadraginsimo P quadragesimo cet. 10 testatnr (om. est) DP\' 11 apparebo B m2 DP\' 12 consolationes P (e ex i m2) do C 14 liberalitatis P (ali 8. u.) 15 et ornandum B 19 is P his cet. 20 igitur P (corr. m2) B (agitur in mg. m2) C 28 perfossus B m2 in mg. DP 24 uideritp 25 sedP mlB ml sed adPm4 Bm2 eet. exageranduru PDP\' et ad B (ad s. u. m2) DP\' acerbandum B )

213
aduertit a domino datam in se aduersario temptandi sui potestatem. et quamuis sagittas domini in corpore suo esse sentiret, quibus se conpungi diceret, tamen quasi bonus athleta, qui dolori non cederet nec dura certaminis recusaret, addidit: incipiens dominus uulneret, in fine autem non me perimat. quae enim mea uirtus, quia

sustineo, aut quod meum tempus, ut sufferat [*]( B ) anima mea? numquid fortitudo lapidum fortitudo mea aut carnes meae sunt aereae? aut non in ipso confidebam? adiutorium autem a me recessit, uisitatio autem eius despexit me.