De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Abyssus ergo dixit: non est in me, quia ipse dominus [*]( E ) dixit: non derelinques animam meam in infernum. et apostolus dixit: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere. ergo si interrogatur abyssus: ubi est sapientia? respondet: non est in me, quia resurrexit. si interrogatur mare: ubi est sapientia ? dicit: non est mecum, quia calcauit me nec fluctus mei eam turbare potuerunt. et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto noli perfectam illam dei sapientiam in hoc mundo [*]( F ) quaerere, quia mundus eam non cognouit. sed si uis eam inuenire, calca fluctus istius mundi, sicut calcauit Petrus, et ambula super aquas istius saeculi. porriget tibi dexteram sapientia, [*]( 6 Psalm. LS 8 Psalm. LXXII 22 10 Esai. 7, 9 16 Psalm. XV 10 17 Rom. 10, 7 21 Matth. 14, 26 25 Matth. 14, 29 ) [*]( 5 aron B 7 tuae om. P (τη̃ς σοϕίας σου LXX) 9 scire est supra \\om. te) C scire est B 10 inquit om. B nec] non B intelligitis B 11 abyssum pr. (y ex i) P 13 tu s. u. P 16 inferno P (0 ex ii) 17 qui DP\' 19 abysus P respondet P (e alt. ex i) 20 est om. D 21 mecum non est DP quia om. B 23 quaerere in hoc mundo B 25 huius mundi B 26 aquasj undas B porriget P (e ex i) B porrigit C et porriget DP\' dexteram P (x 8. u.) sapientia dexteram B )