De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et pulchre ait: si lustus sum, me non possum erigere; plenus enim sum confusionis. iustus enim aduertit magis fragilitatem suam quam in .... sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens. denique lapsibus suis sapiens conpungitur, insipiens delectatur: iustus [*]( C ) accusator est sui, iniustus adsertor; iustus praeuenire uult accusatorem confessione peccati, iniustus peccatum suum occultare desiderat. ille in principio sermonis occurrit, ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui somnum accusationis inuoluit, ne prodat errorem.

Iterum adiciens dicit: quare adscripsisti aduersum [*]( D ) me mala et adposuisti mihi adulescentiae peccata? pulchre id aetatis arripuit ad querellam, quae magis ad uitium lubrica esse consueuit. habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa uicina adulescentiae iuuentas bonae [*]( 3 Esai. 43, 26 5 Psalm. L 7 13 Prouerb. 18, 17 19 Iob 13, 26 ) [*]( 3 dic <inquit> tacite Maurini 4 erubescis P (s alt. ex t; e alt. ex i m4) fateri DP\' negare cet. 5 es B est P (t del.) C (in quo est natus) DP\' 6 putas DP\'C 7 acciperis P (corr. m4) 8 erigat P (i ex e) 9 et 21 pulcrhe P 9 non possum me D 10 sum enim B 11 magis aduertit B lacunam indicaui; quam insipiens agnoscit PDP\' quam insipiens. et iniustus lapsus suos (ex soos) agnoscit B quam insipiens. et sapiens agnoscit C. quam in<iustus et lapsus suos> sapiens Gelenim, fort. recte 16 occurrit om. DP\' 17 iste s. u. B sonum Uaticanus 287 somnium lIenricus Schenkl, fort. recte 19 abscripsisti P asscripsisti B ascripsisti C obseripsisti DP\' 20 me mala] mela P mihij aduersum me B 21 querellam P querelam cet. 23 iuuentus DP\' )

225
existimationis intuitum et uerecundiam delinquendi: adulescentia sola est inualida uiribus, infirma consiliis, uitio calens, fastidiosa monitoribus, inlecebrosa deliciis. in tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi istius turbine, cur tam crebra naufragia inprouidae adscribuntur aetati ? unde praeclare Dauid totius temporis eius ueniam sibi a domino [*]( F ) postulauit dicens: delictum iuuentutis meae et ignorantiae ne memineris, quia tunc maxime calor corporis feruet et aestu sanguinis uaporantis ignescit.

Sed iterum ipsum audiamus. mortalis inquit filius mulieris breuis uitae est et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit et cecidit, discedit autem ut umbra et non resistit. nonne et ab hoc ratio quaeritur, et hunc fecisti intrare in iudicium sub conspectu tuo? quis autem mundus est a sorde ? sed nemo, etiam si unius diei sit uita eius super 634 [*]( A ) terram. uere miserabilis condicio, ut peccati sui, quod uitare non possit, rationem praestare cogatur, iudicium intrare, in conspectum subire domini omnipotentis conpellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot uitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quiuis esse non possit, ut ab ipsis incunabulis prius obrepat infantiae culpa quam sit ullus sensus erroris. quamque illud miserabile, ut breuis sit uita eius, dulcis inlecebra, multiplex aerumna, iracundia [*]( B ) cottidiana. itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est.