De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

I Ipse ergo dominus diem ducet, et ante mundi consummationem mundi uidebitur lumen, quod inluminat omnem hominem [*]( B ) uenientem in hunc mundum. ipse est dominus qui signat et numerat multitudinem stellarum: ipse est qui caelum solus extendit, qui ambulauit tamquam in pauimento super mare, quando Petrus eum uidit ambulantem et dixit: domine. iube me ad te uenire super aquas. et iussit dominus, sed ille titubauit et nisi porrexisset ei dexteram dominus, demersus fluctibus occidisset. titubauit caro, saluauit dextera. et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? fides ergo[*]( C ) ambulauit in apostolo, non caro. denique fides titubauit, et caro coeperat sentire naufragium. quod non inpropiie dictum est, quia caro nauis est animae, sicut scriptum est: qui descendunt mare in nauibus et alibi: ibi dolores sicut parturientis. in spiritu uehementi conteres naues Tharsis. animae enim nostrae cum uerbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit iam non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est illi homo, qui mundum redemit. naues ergo Tharsis, id est intellegibiles, quae [*]( D ) [*]( 2 Ioh. 8, 56 Psalm. CXVII 24 7 loh. 1, 9 9 Psalm. CXXXXVI 4 10 lob- 9, 8 Matth. 14, 25 11 Matth. 14, 28-31 18 Psalm. CVI 23 19 Psalm. XXXXVII 7 sq. 22 loh. 16, 21 ) [*]( 1 dies ille B 2 haec... quam ... ea B 6 ducet B ducit cet. consumationem PB 7 mundi om. DP\' 9 est dns qui DP\' 10 ambo]auit P (v 8. 0 m4) ambulat DP\' 11 uidit eum DP\' 12 uenire ad te RDPe 15 dubitasti DP\' dubitabitasti B titubasti PC (cf. Epist. LXXVIII 8) 17 cepit B 19 descendunt P (e ex i) 20 conterens PB nauis P naues cet. 22 tristitiae] pressurft DP\' 23 illi homo DP\' illis homo PC homo illis B 24 redimit P (corr. m2) ergo om. DP\' )

221
Solomoni aurum ferebant atque argentum, id est corpora nostra, quae habent thensaurum in uasis fictilibus, ut apostolus dixit, uel quod etiam hic partus dubio conteruntur, iuxta quod dictum est: uae praegnantibus et nutrientibus! — nam cum anima quatitur, caro fluctuat — uel spiritu uehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: ueni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et uiuent. unde et ipse [*]( E ) Iob in posterioribus dicit: noui enim quia aeternus et potens est qui soluturus est me in terra resuscitare meam pellem, quae portauit. conteruntur autem, quia in iudicium resuscitantur. est autem bona contritio; cor enim contritum et humiliatum deus non spernit et alibi: sana contritiones eius. sed et ad Iosaphat dictum est: contritae sunt ire in Tharsis, eo quod se sacrilego miscuisset. utrumque igitur contritio significat, quia utrumque est in die iudicii, quando omnes qui in monumentis sunt audient uocem fili dei et [*]( F ) procedent, qui bona fecerunt m resurrectionem uitae, qui male egerunt in resurrectionem iudicii. quod etiam Dauid propheta significat dicens: ibi dolores parturientis. sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri. namque et dolorem futurum et laetitiam conprehendit, dolorem de iudicio, de absolutione laetitiam. [*]( 1 Reg. III 10, 22 2 II Cor. 4, 7 4 Luc. 21, 23 7 Ezech. 37, 9 9 Iob 19, 25 sq. 13 Psalm. L 19 14 Psalm. LVIIII 4 15 Paralip. II 20, 37 17 Ioh. 5, 28 sq. 21 Psalm. XXXXVII 7 et 9 ) [*]( 1 salomoni P (a ex o m4) cet. 2 thensaurum P (n del.) thesaurum cet. 10 resuscitare ... portauit om. DP1 spatio relicto 11 portauit <haec> (ταυ̃τα LXX) ed. Bom. quia] qui D 12 resuscitantur in indicium P\' in iudicium s. resuscitantur D 14 contritionis P iosafat P iosaphath B lacunam indicaui. sunt ire PC sunt naues ire B sunt ire naues DPfort. scripsit Ambrosim: sunt <naues tuae et non potuerunt> ire 16 se sacrilegio DP\' sacrilegio se B 18 audient... fecerunt om. DP\' fili P filii cet. 20 qui uero mala B 22 fort. (sicut> parturientis (ὡς τιϰτούσης LXX, cf.p. 220 u. 20; ut parturientis C )
222

Sed ad propositae nobis interpellationis seriem reuertamur.

[*]( 632 AB ) multas inquit contritiones fecit mihi. respirare me non sinit, impleuit me amaritudine; et quia uirtute est potens, nemo potest iudicio eius resistere. si iustus sum corde, lingua mea errat. magnum et potentem disperdit ira. improbi in morte graui, iusti autem inridentur; dati sunt enim in manus impii. uide singula. potentibus ira sua est grauis, improbis nequitia. iustis condicionis infirmitas. ita nihil periculo uacat. fortitudo et magnitudo uiri sua potestate decipitur, improbitas[*]( C ) adflictatur, uirtus ridetur. ille, quia plus potest, labitur, iste, quia nihil potest, adfligitur. condicionis est uitium, quia uita nostra leuior est cursore; transiuit, et nihil uidit. tamquam nauis uestigium aut aquilae uolantis quaerentis escam, ita praeterit et uita hominis. quod loquimur, obliuiscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur nisi quod sit plenum maeroris et gemitus. concutior inquit omnibus membris. utinam sit [*]( D ) mediator noster et arguens et diiudicans inter utrumque nostrum.

dicam domino: quare sic me iudicas? an bonum tibi est ut ego iniustus sim, quia reppulisti opera manuum tuaum et consilio impoiorum intendisti? numquid sicut mortalis uidet, sic uideas? aut uita tua sicut hominis aut anni tui sicut uiri, quia exquisisti iniquitates meas et peccata mea inuestigasti? nosti enim quia impie non gessi; sed quia est qui de manibus tuis eruat? [*]( 2 Iob 9, 17-20, 22-24 12 lob 9, 25 sq. 18 lob 9, 28 et 83 20 Iob 10, 2-7 ) [*]( 4 eius iudicio B 9 uagat P 11 ridetur C ridetur ridetur P (alt. ridetur s. u. m2) cet. 14 uolantis et DP\' 15 hominis P (i alt. ex e) 19 et arguens et scripsi (xal ὲλέγyων xai διαϰούων LXX) et argnens PDPC arguens et B 21 iniustus B (in a. u.) iustus DP\' 22 et DF, om. cet. 23 uides B 26 non impie gessi B 27 eruatur DC )

223
magna fides, magna auctoritas conscientiae deum testem suae [*](E ) mentis arcessere. quod condicionis est non negat, quod impietatis repellit, quod infirmitatis fatetur. peccasse condicionis est, quia nemo inmunis est lapsus: impie agere non condicionis, sed perfidiae et nequissimae mentis uenenum est. non agnoscit hoc iustus, sed absolutio hominis in dei miseratione, non hominis potestate est.

manus tuae inquit plasmauerunt me: postea conuertisti et perculisti me. memento quia lutum me fecisti et in terram me [*]( F ) resolues. numquid non ut lac me mulsisti, confecisti me sicut caseum? corium et carnem me induisti, ossibus et neruis me inseruisti: uitam autem et misericordiam posuisti in me, et uisitatio tua protexit spiritum meum. quanta deploratio sancti uiri pro communi infirmitate, quanta conuentionis auctoritas, quod deus hominem manibus suis fecerit? excusatur culpa infirmitatis optentu, commendatur gratia priuilegio operationis aeternae et protectionis dignatione caelestis. de quo loco etiam Dauid pulcherrime locutus est dicens: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis nisi quia uisitas eum?

Haec inquit habens in te noui quia omnia potes, inpossibile autem tibi nihil.

[*]( 633 A ) si enim peccauero, custodies me, ab iniquitate autem inmaculatum me non fecisti. si impius fuero, uae mihi! si sim iustus, non possum me erigere; plenus enim sum [*]( 7 Iob 10, 8-12 19 Psalm. VIII 5 22 Iob 10, 13-16 ) [*]( 1 mentis suae accersiri DP\' 2 impietatis est DP\' 4 lapsus est B conditionis est DP 5 perfidiae est et B est om. DP\' 6 miseratione est B 7 non P non in cet. est om. BDV inquit tuae B plasmauerunt me et fpcerunt me B 8 percussisti DP\' 9 terram B terra P (in quo terra in) cet. 11 corio et carne DP\' 13 autem om. P1 14 protexit] custodiuit B 19 pulcherrima P (r pr. 8. u.) 20 hominis P (i alt. ex e) 22 habens B (ε̌yων LXX) habes cet. 23 tibi B, om. cet. 26 erigere P (i ex e) sum enim B )

224
confusionis. inuestigor sicut leo ad necem. uide tria: si peccauero, inquit custodies m e : et ideo, o homo, fatere peccatum, ut ueniam consequaris. dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quid erubescis fateri eas, in quibus natus es? negantis, non fatentis est crimen negare quod[*]( B ) natus sis. quod accepisti utinam serues. cur putes te habere quod non acceperis? ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, iustus non se erigat et extollat, ne per arrogantiam fructum iustitiae amittat.

et pulchre ait: si lustus sum, me non possum erigere; plenus enim sum confusionis. iustus enim aduertit magis fragilitatem suam quam in .... sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens. denique lapsibus suis sapiens conpungitur, insipiens delectatur: iustus [*]( C ) accusator est sui, iniustus adsertor; iustus praeuenire uult accusatorem confessione peccati, iniustus peccatum suum occultare desiderat. ille in principio sermonis occurrit, ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui somnum accusationis inuoluit, ne prodat errorem.

Iterum adiciens dicit: quare adscripsisti aduersum [*]( D ) me mala et adposuisti mihi adulescentiae peccata? pulchre id aetatis arripuit ad querellam, quae magis ad uitium lubrica esse consueuit. habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa uicina adulescentiae iuuentas bonae [*]( 3 Esai. 43, 26 5 Psalm. L 7 13 Prouerb. 18, 17 19 Iob 13, 26 ) [*]( 3 dic <inquit> tacite Maurini 4 erubescis P (s alt. ex t; e alt. ex i m4) fateri DP\' negare cet. 5 es B est P (t del.) C (in quo est natus) DP\' 6 putas DP\'C 7 acciperis P (corr. m4) 8 erigat P (i ex e) 9 et 21 pulcrhe P 9 non possum me D 10 sum enim B 11 magis aduertit B lacunam indicaui; quam insipiens agnoscit PDP\' quam insipiens. et iniustus lapsus suos (ex soos) agnoscit B quam insipiens. et sapiens agnoscit C. quam in<iustus et lapsus suos> sapiens Gelenim, fort. recte 16 occurrit om. DP\' 17 iste s. u. B sonum Uaticanus 287 somnium lIenricus Schenkl, fort. recte 19 abscripsisti P asscripsisti B ascripsisti C obseripsisti DP\' 20 me mala] mela P mihij aduersum me B 21 querellam P querelam cet. 23 iuuentus DP\' )

225
existimationis intuitum et uerecundiam delinquendi: adulescentia sola est inualida uiribus, infirma consiliis, uitio calens, fastidiosa monitoribus, inlecebrosa deliciis. in tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi istius turbine, cur tam crebra naufragia inprouidae adscribuntur aetati ? unde praeclare Dauid totius temporis eius ueniam sibi a domino [*]( F ) postulauit dicens: delictum iuuentutis meae et ignorantiae ne memineris, quia tunc maxime calor corporis feruet et aestu sanguinis uaporantis ignescit.

Sed iterum ipsum audiamus. mortalis inquit filius mulieris breuis uitae est et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit et cecidit, discedit autem ut umbra et non resistit. nonne et ab hoc ratio quaeritur, et hunc fecisti intrare in iudicium sub conspectu tuo? quis autem mundus est a sorde ? sed nemo, etiam si unius diei sit uita eius super 634 [*]( A ) terram. uere miserabilis condicio, ut peccati sui, quod uitare non possit, rationem praestare cogatur, iudicium intrare, in conspectum subire domini omnipotentis conpellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot uitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quiuis esse non possit, ut ab ipsis incunabulis prius obrepat infantiae culpa quam sit ullus sensus erroris. quamque illud miserabile, ut breuis sit uita eius, dulcis inlecebra, multiplex aerumna, iracundia [*]( B ) cottidiana. itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est.

est inquit arbori spes; si enim fuerit excisa, uiridescet et, si in petra mortuus ramus eius [*]( 7 Psalm. XXIIII 7 10 Iob 14, 1-5 26 Iob 14, 7-11 ) [*]( 3 et tam B et iam P et C. om. DP\' 4 ante et add. atque importuoso B uel procelloao et periculoso P4 \'i delictum (m2 ex dilectum) P delicta B ignorantiae meae B 8 memineris dne DP\' 10 ipsum inquit audiamus B 12 descendit B 15 autem] fort. enim (Yop LXX) 17 terra P 19 in om. B omnipotentis dni C 20 percucurrerit B 22 cunabulis BDP\' 24 cuius B 25 perpetua amaritudo B 27 uiridescet B uiridescit cet. et si B et cet. petra P Be terra DP\' ) [*]( XXXII. Ambr. pari 2. ) [*]( 15 )

226
fuerit, ab odore aquae florebit, faciet autem messem sicut nouella. uir autem defunctus abiit, cadens autem otalis homo non ultra est. tempore autem fluctuat mare. spectauimus prophetici sermonis <seriem> ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari. quae omni iniuriae crebrisque tempestatibus subiacent. quam [*]( c ) ualidum argumentum nostrae expressit aerumnae! terrena, inquit, uirgulta nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus uitales resurgunt. mare quoque ipsum temporum solet uicibus fluctuare. at uero caro nostra semper exaestuat sibique ipsa tempestas est nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur.

24 Cum autem dormierit, non resurget usque dum caelum non adsuatur. quod uidetur declarare, donec [*]( D ) caelum nouetur; erit enim caelum nouum et terra noua, sicut scriptum est. quod enim adsuitur uetus est, quod uetus est mutabitur. denique audi dicentem: initio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut uestimentum ueterescent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur. possumus etiam illud adtexere, quoniam quod uetus est adsuitur, quod nouum cogitur. a diebus autem Iohannis Baptistae regnum [*]( E ) caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. adsuebat ergo illud synagoga in paucis, ecclesia cogit in [*]( 13 Iob 14, 12 15 Esai. 65, 17 16 Matth. 9, 16 17 Psalm. CI 26 sq. 23 Matth. 11, 12 ) [*]( 1 ab (d 8. b m2) odorem P ad odorem PC 4 spectauimup P (s pr. ex ex) expectauimus DFC 5 seriem add. Gelenius ac] et B 6 crebrisque P (r pr. 8. «.) quamJ quod B 10 uicibus solet DPx ad P 11 aestuat B 12 miserandis (om. que) B 13 resurget C resurgit cet. 14 non om. B 15 enim om. DP\' nouum celum D terra. noua. P (m bin eras.) 17 est om. DP\' mutabitur B (bi s. fl.) audi dauid dic. DP\' in initio B tu om. B 19 et omnes om. DP\' 20 ueterascent BP\'C opertifl (eras.) opertorium P 21 mutuabuntur P (u alt. s. u.) 24 et gentes DP 25 sinagoga P sinagoga illud B )

227
milibus, uel quia nunc adsui caelum uidetur nebulis et caligine nocturnisque tenebris et croceo diei surgentis rubore diuersa ac discolora specie saepe contextum — tunc autem nox non erit amplius et non indigebunt luce lucernae et lumine solis. quia dominus inluminabit super eos, sicut dixit Iohannes — uel quia nae his qui adsuunt ceruicalia ad euertendas animas populi.

deploranti [*]( F ) prophetae miseriam nostrae fragilitatis, quae et in hac uita requiem non haberet et uniuersa subito incursu mortis amitteret, spiritus sanctus infudit tamdiu non resurrecturos homines, donec ueniret qui non adsueret uetera nouis nec uestimentum nouum conmitteret in uestimentum uetus, sed omnia faceret noua, sicut ipse dixit: ecce faciam noua. ipse est enim resurrectio, primogenitus ex mortuis, in quo omnes quidem [*]( 635 A ) praerogatiuam futurae resurrectionis accepimus : solus tamen adhuc resurrectione perpetua resurrecxit.

Audito igitur quid locutus esset in eo deus et cognito per [*]( B ) spiritum sanctum quod filius dei non solum ueniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret — quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium et exemplum futurorum — conuersus ad dominum ait: utinam in inferno me conseruares, absconderes autem me, donec desinat ira tua et statuas mihi tempus, in quo memoriam mei facias. si enim mortuus fuerit homo, uiuet consummans dies uitae ipsius. [*]( 2 Uerg. Georg. I 447 3 Apoc. 22, 5 6 Ezech. 13, 18 11 Matth. 9, 16 13 Apoc. 21, 5 Ioh. 11, 25 14 Coloss. 1, 18 Apoc. 1, 5 22 lob 14, 13-17 ) [*]( 3 discolore B discolori DP\' 5 illuminabit dns P\' 6 adsuunt P (u alt. 8. II.) adsumit (J 10 resurrecturos P (o ex corr. tit uidetfir) resurrectionis B 11 uenirit P (i pr. ex e) adsueret P (e alt. ex i) 12 omnia om. (\' 13 noua facio omnia B 14 ipse primogenitus D 16 resurrecxit P resurrexit cet. 17 quod B 18 dei filius B 19 ut] et C resuscitaret P (e alt. ex i) 20 est om. DP\' praesentium B (8 ex d) 22 me om. DP1 conaeruares absconderea P (-es bis ex -is) 25 uiuit DP\' uiuet et C\' ) [*](15* )

228
sustinebo donec iterum fiam. deinde uocabis me, ego [*]( C ) autem te obaudiam, opera uero manuum tuarum ne despicias. numerasti autem meas adinuentiones, nec praeteribit te quicquam ex peccatis meis. signasti autem iniquitates meas in sacculo et notasti, si quid inscius praeteriui. quam suauis locus, qui nos de resurrectione confirmat et quam uidetur uoci dominicae, quae legitur in euangelio, conuenire, ubi ait: tunc incipient dicere montibus: cadite super nos, et collibus: operite nos. erit enim in consummatione saeculi ira domini. recte ergo sanctus in iudicium mauult resurgere quam in tempus [*]( D ) diuinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est.

simul etiam illud prophetare intellegitur dicendo: statues mihi tempus, in quo memoriam mei facias, quod in passione domini resuscitandus foret, sicut in fine libri istius demonstratur, nec tamen deplorare desinit et quo magis intellegit sibi resurrectionem esse propositam, uitam hanc fugere desiderat, uidens se in manus traditum aduersariorum, [*]( E ) proiectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conuersi sint, qui cum debuerint consolari, ruinam supra ruinam inferant. memor tamen conscientiae suae purae et mundae orationis ait: terra non cooperias in sanguine carnis meae, ut oratio eius sicut incensum dirigatur ad dominum, non in terra deuersetur. sancti enim oratio nubes penetrat. peccatoris orationem, sicut a deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit. [*]( F ) [*]( 8 Luc. 23, 30 15 Iob 42, 18 22 Iob 16, 18 23 Psalm. CXXXX 2 24 Sir. 32 (35), 21 ) [*]( 6 praeteriui B (u ex corr.) 8 euangelio P (i s. M.) 9 montibus dicere B cacUte P (e eras.?) 12 iracundiae ex iracontiae P 13 illud om. B 16 quo P (0 ex corr.) 17 esse om. B propositam P (pr in ras.) 19 se om. B potestate B in s. u. P, om. C 20 sant DP\' 21 super DP\' 22 non] ne B in (s. u.) sanguinem ṃęụṃ B 23 carnS mei B carnes meas DP\' dirigatur PC dirigetur P et (a 8. e) D dirigeretur B 24 diuersetur P (i ex e) DPC 25 deo ad cain B dicitur (om. est) P\' 26 parricidam P (am eras.) parricidA. B )

229
maledictus inquit a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, quoniam operaberis terram.

Flebiliter itaque sanctus deplorat uitae istius tempora. pereo inquit et spiritu circumferor, oro autem sepul-636 [*]( A ) turam et non inpetro. precor laborans. et quid faciam? dies mei transierunt in horrore, dirupti sunt articuli cordis mei. nec tamen usquam derogat iudicio dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae dei et inscrutabilia iudicia eius atque inuestigabiles uias eius.