De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
I Ipse ergo dominus diem ducet, et ante mundi consummationem mundi uidebitur lumen, quod inluminat omnem hominem [*]( B ) uenientem in hunc mundum. ipse est dominus qui signat et numerat multitudinem stellarum: ipse est qui caelum solus extendit, qui ambulauit tamquam in pauimento super mare, quando Petrus eum uidit ambulantem et dixit: domine. iube me ad te uenire super aquas. et iussit dominus, sed ille titubauit et nisi porrexisset ei dexteram dominus, demersus fluctibus occidisset. titubauit caro, saluauit dextera. et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? fides ergo[*]( C ) ambulauit in apostolo, non caro. denique fides titubauit, et caro coeperat sentire naufragium. quod non inpropiie dictum est, quia caro nauis est animae, sicut scriptum est: qui descendunt mare in nauibus et alibi: ibi dolores sicut parturientis. in spiritu uehementi conteres naues Tharsis. animae enim nostrae cum uerbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit iam non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est illi homo, qui mundum redemit. naues ergo Tharsis, id est intellegibiles, quae [*]( D ) [*]( 2 Ioh. 8, 56 Psalm. CXVII 24 7 loh. 1, 9 9 Psalm. CXXXXVI 4 10 lob- 9, 8 Matth. 14, 25 11 Matth. 14, 28-31 18 Psalm. CVI 23 19 Psalm. XXXXVII 7 sq. 22 loh. 16, 21 ) [*]( 1 dies ille B 2 haec... quam ... ea B 6 ducet B ducit cet. consumationem PB 7 mundi om. DP\' 9 est dns qui DP\' 10 ambo]auit P (v 8. 0 m4) ambulat DP\' 11 uidit eum DP\' 12 uenire ad te RDPe 15 dubitasti DP\' dubitabitasti B titubasti PC (cf. Epist. LXXVIII 8) 17 cepit B 19 descendunt P (e ex i) 20 conterens PB nauis P naues cet. 22 tristitiae] pressurft DP\' 23 illi homo DP\' illis homo PC homo illis B 24 redimit P (corr. m2) ergo om. DP\' )