De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Sed iterum ipsum audiamus dicentem. incumbebant illi [*]( F 629 A ) amici, qui ad consolandum uenerant, et quasi inimici amaris eum perurguebant sermonibus. unum enim solacii genus est in aerumna et amaritudine constitutis culpa uacare, ut ea quae perpetiuntur aduersa non pro delicti pretio sustinere uideantur. hoc quoque uiro sancto adimere gestiebant, ut uideretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis grauibus domini contraxisset offensam et pro impietatibus suis illa toleraret, describentes impiorum supplicia, qui uitia sererent [*]( B ) et meterent sibi dolores, quod mandato perirent dei et spiritu irae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus et arescerent, cogitationes destitueret uersutorum, os obstrueret iniusti. quae uera quidem de domini potestate, sed non conuenientia tanti uiri meritis adserebant. his ergo respondit: in ueritate noui quia ita est.