De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Multas nobis perturbationes in hac uita esse subeundas [*]( I 625 A ) scriptura diuina frequentibus demonstrat locis multasque [*]( B ) suppetere consolationes, quibus animus capax uigoris et recti conscius absorbere debeat quae praesentium incommodorum sunt, spectare ea quae habeant perpetem iocunditatem. praeponderant enim consolationes perturbationibus, quia et praesentium sedationem adferunt et spem futurorum. unde et apostolus Paulus indignae sunt inquit passiones huius [*]( C ) temporis ad superuenturam gloriam: indignae utique ad consolationem conparationis, non ad fructum redemptionis.
quae est enim tam praeclara cuiusque uita in terris, ut adaequare illam caelestem gloriam possit ? quid sublimius Paulo, qui tantum periculorum subiit, tantum doloris atque infirmitatum absorbuit? in iis quas pro Christi nomine subiit passionibus cottidie, ut ipse dicit, moriebatur et nihil indignum perpeti se in hoc tempore pro tantae gloriae spe atque expectatione censebat. Helias famem insidias mortisque terrores, [*]( D ) [*]( 6 Uerg. Aen. I 604 11 Rora. 8, 18 18 I Cor. 15, 31 ) [*]( INCPT TRACTATUS EIUSDEM (S. AMBROSII F) DE INTERPEL- LATIONE IOB ET DR (DE om. DP\') HOMCUS (HOMINIS om. C) INFIRMITATE PDfC INCIPIT TRACTATUS SCI AMBROSII EPI DE INTERPELLATIONE SANCTI IOB B 5 multjsque B (a 8. Î) 6 recti B (i ex o) 7 absorbere B (a ex o m2) 8 çą B, ona. C 11 inquit sunt B passionis P 14 enim om. BDP\' cuiusque C cuiusce P et ml B cuiusue B m2 DP\' terra DP4 15 illi B, illam om. DP\' 16 dolorum B m2 DP\' 17 obsorbuit DP\' his libri pro om. Pi 20 terrores P (e alt. ex i) ) [*]( 14* )
unde non inmerito sanctus Dauid ad illam gloriam cum in cetero opere tum maxime in quadragensimo primo [*]( B ) psalmo se festinare testatus est dicens: quando ueniam et parebo ante faciem dei? in quo psalmo et perturbationes humanae fragilitatis et consolationes a domino euidenter expressit. in quo etiam interpellat pro nobis deum, quod oblitus operis sui, oblitus conlatae in hominem liberalitatis et gratiae quem tuendum atque ornandum susceperat dereliquerit et infirmum ac naufragum diuersis infirmitatibus reiecerit adterendum. quod idem ante ipsum fecerat sanctus Iob, sed [*]( \'C ) iste moralius, ille uehementius. utriusque igitur interpellationes considerare cordi est, quod in his uitae humanae forma exprimitur, causa agitur, praerogatiua formatur. suo igitur ordine spectandae nobis sunt.
Amissis itaque Iob liberis atque omnibus suis praeter [*]( D ) uxorem, quae sola ei ad temptationem fuerat seruata, perfusus etiam ulcere graui, cum uideret amicos suos non ad conso- [*]( 627 A ) landum uenisse, sed exaggerandum et aceruandum dolorem, [*]( 1 Reg. IllI 2, 11 sq. 10 Psalm. XXXXI 3 13 Psalm. XXXXI 10 sq. 22 Iob 1, 14 sqq. 23 Iob 2, 9 eqq. ) [*]( 1 tolerabat DP\' ille om. DP\' 4 humanam omnem gratiam (gralU D) B m2 DP\' euexit ascensoris B se uexit DP\' 7 aceruaret PBC acerbaret DP\' acerbare* B m2 in mg. sibi ipse B nec PC et ml B non B m2 DP\' 9 quadraginsimo P quadragesimo cet. 10 testatnr (om. est) DP\' 11 apparebo B m2 DP\' 12 consolationes P (e ex i m2) do C 14 liberalitatis P (ali 8. u.) 15 et ornandum B 19 is P his cet. 20 igitur P (corr. m2) B (agitur in mg. m2) C 28 perfossus B m2 in mg. DP 24 uideritp 25 sedP mlB ml sed adPm4 Bm2 eet. exageranduru PDP\' et ad B (ad s. u. m2) DP\' acerbandum B )
sustineo, aut quod meum tempus, ut sufferat [*]( B ) anima mea? numquid fortitudo lapidum fortitudo mea aut carnes meae sunt aereae? aut non in ipso confidebam? adiutorium autem a me recessit, uisitatio autem eius despexit me.
nonne temptamentum est uita hominis in terra et sicut mercennarii cottidiani uita eius aut sicut famulus timens dominum suum, qui se sub umbra optegat, aut sicut mercennarius expectans mercedem suam? sic et ego expectaui menses uacuos, noctes autem dolorum datae suntmihi. siquiescam, dico: quando dies? si surgam, iterum: quando uesper? plenus [*]( C ) sum doloribus a uespere usque mane. fermentatur mihi corpus in putredine uermium, liquefacio autem glaebas terrae saniem radens ulcerum. uita autem mea leuior est fabula, in spe uacua perit. dicam: consolabitur me lectus meus. terres me in somniis et in uisionibus me percellis.