De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

uidetur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum mansuetum, aliud indomitum, quod armentario quodam motu mentis uelut deside atque resoluto proruat ad inrationabiles corporis delectationes, mansuetum autem, quod uelut duci cuidam [*]( D ) moderationi mentis se subiciat et subdat. quaecumque ergo eius naturae reguntur, ea sunt masculina atque perfecta, quaecumque autem sine duce ullo plebeia quadam praesumptione dominantur. uelut ciuitatis alicuius, quae regis optimatiumque consilio priuata sit, ita corporis sui omnem statum et uirilem uigorem muliebri quadam dissolutione effeminant. ex his illa lex carnis est, quae legem apostolicae mentis inpugnans captiuam trahebat [*]( E ) quadam lege peccati. et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua uirtute, sed in Christi gratia reponebat. unde liquet quod hae conmotiones quae secundum legem mentis sunt <ex> diuino fauore procedunt, alii autem sensus ex uoluntate corporea.