De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
ecce sum ego, qui non habet criminosam conscientiam, quam timeat deprehendi. merito ergo se abscondit male conscius et ait: omnis qui inuenerit me occidet me. [*]( c ) angustae mentis homo praesentem mortem ueretur, perpetuam neglegit et diuinum iudicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur. sed a quo timebat occidi qui solos parentes habebat in terris? potuit quidem et incursus bestiarum timere qui legis diuinae iura uiolauerat nec praesumere de subiectis animalibus ceteris qui hominem docuerat occidi, potuit et parentes parricidas timere qui docuerat parricidium [*]( 4 Gen. 4, 13 sq. 5 Philo Quod det. pot. ins. 39 (213, 41: 1 290. 23 C.) 7 Philo Quod det. pot. ins. 39 (218, 29; I 290. 15 C.) 17 Gen. 4, 14 Philo QuaeBt. I 74 18 Gen. 4, 15 Philo Quaest. I 75 ) [*]( 3 dum M dffi cet. 6 possit .A.A.\' B V posset cet. 9 deserit ex dixerit S 10 graue M\'V graue est .AA\'BP\' grauem cet. 12 autem se P 13 Buorum quaerit nt scripsi suorum quaerit et S (quaerit in mg. mT) 1łIAA\' suorum et P (quaerit ante et s. u. m2) P\' (quaerit ante tenebras s. u. ml) B1łI\' V et (quaerit post latibula) Monac. 2549 15 ipse se P (se s. u. tn21, se post magis Monac. 2549, post offerre Monac. 14399, se om. eet. 21 qui] quo S (i 8. 9) solus M (0 s. u) 23 de subiectis om. B )
Nunc consideremus qua causa dixerit deus: omnis qui [*]( E ) occiderit Cain septies uindictam exsoluet et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur. octauus est homo, habet rationabile, quo praestet ceteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam uocem, habet et generandi gratiam. haec septem nisi illo rationabili regantur, [*]( F ) subiecta morti sunt. et ideo stultus in his habet omne periculum sui. qui ergo rationabile illud amiserit frustra de istorum sibi usu septem carnalium munerum blandietur. dissoluuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis adstricta sint. mors itaque rationis mortem operatur inrationabilium passionum. sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est. ergo qui alii non pepercerit peccatori et munus ei remissionis peccatorum inuiderit ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura uindicta de gratia.
quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere uoluit errantem et beneficio suo inuitare ad [*]( 222 A ) correctionem; ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam. nec tamen magna concedit, sed in eo ipso inprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed uitam corporis huius obsecrandam putauit, in qua plus aerumnae est quam uoluptatis. mors enim una est in secessione animae et corporis et in fine istius uitae, quae simul ut uenit, omnes corporis dolores auferre, non augere consueuit. [*]( B: ) metus uero, qui hanc uitam uiuentibus frequenter ingruunt, maestitiae, dolores, gemitus diuersique cruciatus, grauitatum [*]( 6 Philo Quod det. pot. ins. 46 (223, 18; I 296, 6 C.) 15 Gen. 2, 2 19 Gen. 4, 15 Philo Quaest. I 76 ) [*]( 7 praestat (t alt. s. u.) M, fort. recte 9 aubiectam M et (m eras.) S 10 mortis 8 16 pepercerit Mon. 14399 pepercit cet. 22 nec tamen ... inprudentiam om. M )