De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

demo congrue igitur respondit dominus tam inprudenter neganti dicens: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, hoc est: \'cur nescis ubi est frater tuus? soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit. an quia parentes tui accusatores esse non possunt? nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis fiat auctor periculi, in te solo leges suas natura amiserit. ideo ergo putas crimen latere, [*]( F ) [*]( 5 Gen. 4, 9 Philo quod det. pot. ins. 18 (203, 26; I 272, 15 C.) Quaest. I 69 17 I Cor. 3, 11 sq. 21 Gen. 4, 10 ) [*]( 1 sunt om. V 2 grauius est B 3 erratus V tui JtfjBJtfT sui S (tui in mg.) cet. 6 custus M eum ego A\' (go a. fl.) et (m4 ego sum) V 7 quasi bonum M (asi in ras.) V 10 necessitatis M atų fectum MAA\' effectum S (a s. q pr.) cet. 11 quipr.] quia P* (a exp.) P (qualiter m2) M\' (s. m2 quomodo) SMA AI quomodo BV 16 radicem esse B omnium uirtutum ftIB 17 ihs xps B 23 te latere frater B potuit B 24 possint M nolit S (i eras., 0 s. ras.) 26 amiserat B )

403
quia parentes accusare non debent? sed eo maior est condemnatio tua. nam si cara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. sed si me testem abnuis et refugis arbitrum, uox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat. illa te maiore auctoritate arguit quam si frater uiueret. soli eratis: quis eum potuit alter occidere? si accusas parentes, parricidam probas. potuit fratrem occidere qui non parcit parentibus, potuit parricida esse qui [*]( 220 A ) de parricidis se ortum probare desiderat. et bene ait: uox sanguinis clamat, non frater clamat, hoc est innocentiam et gratiam germanitatis etiam in ipsa morte seruat, non accusat frater, ne uideatur parricida, non accusat uox ipsius, non anima eius, sed accusat uox sanguinis, quem ipse fudisti. tuum te ergo facinus, non frater accusat.\' simul querella criminoso adimitur. non potest de alieno testimonio queri qui [*]( B ) crimen proprio facinore confitetur. minor est sermo quam factum. est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem.