De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quae tanti forma sit partus demonstrat apostolus dicens: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. in hanc formam tota mentis nostrae coalescant uiscera et in illo genitali aluo animae nostrae Christus refulgeat. partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint. his quaedam cordis nostri inbuatur [*]( D ) infantia, instituatur pueritia, iuuenculescat adulescentia, senecta canescat; aetas enim senectutis uita inmaculata. itaque ea demum bona est animae senectus. quam nulla perfidiae inquinamenta maculauerint. et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit — ego uos inquit genui in euangelio —, ne cuius saeua insusurratio rudis fidei temptaret infantiam. masculina igitur generabat, qui in uirum perfectum populos quos docebat fidei gestiebat unitate concurrere et in [*]( E ) agnitione fili dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram. hoc enim sacrificium acceptabile deo nouerat, de quo scriptum est: omne quod aperit uuluam masculinum [*]( 2 Lnc. 21, 23 10 Galat. 4, 19 16 Sap. 4, 9 19 I Cor. 4, 15 21 Ephes. 4, 13 25 Exod. 13, 12 Philo de sacr. 32 (183, 35; I 244, 10 C.) ) [*]( 1 partibus M 6 positum om. Y 7 derelinquat b\'afdA\' relinquat cet. par«tus S (a eras.) 8 properantius a 9 demonstrans M 11 in nobis ..... Christus om. V (refulgeat exp. 13; in uobis add. in mg. m4) Monac. 2549 (in quo et fulgeat krptur); in hanc..... refulgeat om. Monac. 14399 et Uindob. 758 toti M 12 illa B genitalia M (a alt. eras.) 15 iuuenculascat S 20 ne cuius .A.A\' ne huius P1 nec huius M\' (c exp.) cet. 23 fili M et ml SAV filii S m2 A m2 Vm3 cet. 25 omne ... addidit om. Y (in quo, post uuluam inserenda in mg. m3 haec adiecta sunt masculinQ dno et quia addidit aperit uuluam) )

379
domino. et quia addidit: omne quod aperit uuluam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi masculinum domino, ne quid obscuritatis habeat consideremus.