De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

humilitas autem commendabat orationem, siquidem et Pharisaeus ille reprehensus est, qui ieiunia sua [*]( D ) uelut beneficia enumerabat et tamquam obiectabat deo et se criminum memorabat exortem, publicanus autem praedicatus est, qui a longe stans nolebat oculos ad caelum leuare, sed percutiebat pectus suum dicens: domine deus, propitiare mihi peccatori. et ideo diuina eum sententia praetulit dicens quia descendit hic publicanus iustificatus magis quam ille Pharisaeus. ille enim iustificatur qui peccatum proprium confitetur, sicut locutus ipse est dominus: dic iniquitates tuas [*]( E ) ut iustificeris. et Dauid ait: sacrificium deo spiritus contribulatus et iterum: cor contribulatum et humiliatum deus non spernit. Hieremias quoque ait: anima in angustiis et spiritus ancxius clamat ad te. ergo et Pharao et Assyrius, qui dicebat: quis deorum gentium istarum liberauit terram suam de manu mea, quoniam liberabit deus tuus Hierusalem de manu [*]( 1 Exod. 8, 9 5 Exod. 8, 10 9 Lnc. 18, 11 sq. 12 Luc. 18, 13 15 Luc. 18, 14 18 Esai. 43, 26 19 sq. Psalm. L 19 21 Baruch. 3, 1 23 Exod. 5, 2 Reg. IIII 18, 35 ) [*]( 4 debuerat M 8 comendat V 9 fariseus 1JfM\' 11 praedicatus est autem publicanus P 14 propitius esto P (s. m2 t propitiare) pi eum diuina MB 16 fariseus JfM\' 17 enim om. V 18 est ipse B V 20 contritum P 21 fort. spernet (eaooosviuaei LXX) 22 anciiatas (at s. u.) S anxius AA\'BV 23 farao MM et Monac. 2549 et s. u. m2 P\'V, om. cet. assirius lWPV 24 liberauit S m2 AA\'P et H (in quo liberauit istarum terraru) liberabit S m1 cet. 25 liberauit A tcorr. m2) A\'B dns dS V )

369
mea? exaltatione sua deiecti sunt, iustus autem sicut Iacob ad auctorem deum refert quaecumque bona fuerit consecutus dicens de omnibus quae sibi prosperare [*]( F ) cognouerit quoniam tradidit ea dominus deus tuus in manus meas. haec igitur melior uotorum solutio est, sicut et Dauid ait: immola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. laudare deum commendare est uotum et soluere. unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis nouem secundum praeceptum domini mundatus a lepra solus regressus ad Christum amplificabat deum et agebat gratias. de quo Iesus ait: non fuit ex illis qui rediret et gratias ageret deo nisi hic alienigena? et ait illi: surge et uade, quia fides tua te saluum [*]( 200 A ) fecit.