De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

cito igitur hoc quaere, anima, ut cito etiam audias, sicut audiuit et Iacob: quid est hoc quod tam cito inuenisti, fili? et ille [*]( E ) secundum dogma respondit: quod tradidit dominus deus [*]( 2 Sap. 16, 28 3 Luc. 19, 5 8 Luc. 19, 9 13 Exod. 12, 11 Philo de sacr. 17 (174, 26; I 227, 14 C.) 17 Philo de sacr. 17 (174. 35; I 227, 16 C.) 20 Philo de sacr. 17 (174, 38: I 228, 6 C.) 21 Gen. 27, 20 23 Gen. 27, 20 ) [*]( 2 et 3 ortu M 2 ratione MP peruenias M 3 zacchee B zachee P (e pr. s. u.) M\' zacheae cet. 4 festina A\' 6 a 8. u. m2 M 8 eum pi (l ill s. e) 12 quod] quia B praeuenientis fuit P (f in2 in ras.) Monac. 14399 p. praeuenientis saeuit S (a bis exp.) AA\' praeuenienti seuit MP4 et ml M\' praeuenientis est B et m2 M\' praeuenientis (is ex i m4) seuit (se w4 in ras.) V praeuenienti seruit Monac. 2549 13 celeritate uotum suum B 14 pasca B 15 non addidi 17 pasca JiP pascha P\' (h s. ft. m2) 18 pasca B 22 hoc est B, hoc om. A\' Monac. 2549 )

367
tuus in manus meas. cito dat deus, quia dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt. uerbum enim dei non, sicut quidam ait, opus est, sed operans, sicut habes scriptum: pater meus usque modo operatur, et ego operor. praeuenit omnia; est enim ante omnia sicut pater et in omnibus sicut idem pater, penetrans omnia. ualidum enim et acutum et omni gladio acutius est, penetrans usque ad [*]( F ) diuisionem animae et spiritus artuumque et medullarum, praeueniens omnium cogitationes. de quo ait deus pater: iam uidebis si conprehendit te uerbum meum aut non. ubi enim deus, et uerbum, sicut dixit: ueniemus et mansionem apud eum faciemus. et sicut habes in aliis de deo lectum: ego steti hic prius quam tu, ita et uerbum dicit: priusquam stares sub arbore fici, uidi te. et de ipso dictum est uerbo, hoc est filio dei: medius uestrum stat quem uos nescitis. ubicumque enim sancti, illic in medio dei uerbum in singulorum praecordiis [*]( 199 A ) conplens maria et terras. et cum hic est, et alibi est non mutato loco, sed repleto ubique sui praesentia; ubique enim est qui est per omnia et in omnibus nullum locum inmunem sui relinquens et ubi adest erat et ubi erat adest. et ideo qui nouit uelox esse uerbum dei cito petit et cito inpetrat.