De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

XXVII. DE MONTE THABOR.-

Mons Thabor in Galilea tribus milibus a lacu Cinereth distat mira rotunditate ex omni parte collectus, a plaga boreali respiciens supradictum stagnum herbosus ualde et floridus. In cuius amoena summitate ampla planities silua pergrandi circumcincta habetur, cuius in medio campo monachorum inest grande monasterium et plurimae eorundem cellulae. Nam illius montis campestris uertex non in angustum coartatur cacumen, sed in latitudine dilatatur stadiorum XXIII, altitudo autem eius XXX stadiis sublimatur. In eadem quoque superiore planitie non parui aedificii ternae sunt fundatae celebres ecclesiae iuxta illorum tabernaculorum numerum, de quibus in eodem sancto monte Petrus caelesti laetificatus uisione et ualde pauefactus ad Dominum locutus ait: Bonum est nobis hic esse, et faciamus tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Heliae. Itaque supra memorati monasterii et trium ecclesiarum aedificia cum cellulis monachorum lapideo omnia circumueniuntur muro; ubi sanctus Arculfus una hospitatus est nocte in eiusdem sancti montis celsitudine; nam [*]( 5 Hieron. Onom. p. 156, 33 10 Heges. IIII c. 4 p. 230, 63 17 Luc. 9, 33 ) [*]( 1 qui iam Y 2 est om. PZ 3 est om. P solitarium sanctum locum Br Lacuna in P uno folio amisso 4 XXV Z = XXVII Br titulus deest in Z tabor littera h 2. m. inserta Br 6 collectus a 1 r om. Y collectus parte Br boreli Br 7 frodidus corr. 1. m. Z 8 siluae Y 10 erum diei corr. 2. m. in eorum 1ir cel- Y IQle corr. 2. m. Br 11 coartatus Br 12 latitudinem Br XXIII ex XXIIII corr. Y XX trium Z 13 autem om. Br eodem Br un 14 sunt ternae Y terna eşt Br, corr. 1. m., ut videtur 17 est om. Br 18 et ante faciamus om. Z 19 eliae Y monasteria Y et ante trium om. Br 20 lapidea Z ) [*]( 18* )

276
Petrus Burgunnio christicola in illis terris semitarum eius ductor non ipsum sinebat in uno eodemque hospitio diutius inmorari festinationis intuitu. Sed inter haec et hoc etiam notandum, quod illius famosi montis nomen graecis litteris sic oporteat scribi per d et w longum OABQV, latinis uero litterulis cum adspiratione Thabor producta o littera. Huius orthographia uocabuli in libris Graecitatis est reperta.

XXVIII. DE DAMASCO.

Damascus ciuitas regalis magna, ut Arculfus refert, qui in illa per aliquot hospitatus est dies, in campo posita lato, amplo murorum ambitu circumcincta, insuper etiam et crebris turribus communita, plurima extra muros habens in circuitu oliueta, quam et magna IIII flumina interfluentia gaudenter laetificant. In qua Saracenorum rex adeptus eius principatum regnat, et ibidem in honorem sancti Iohannis baptistae grandis fundata ecclesia est. Quaedam etiam Saracenorum ecclesia incredulorum et ipsa in eadem ciuitate, quam ipsi frequentant, fabricata est.