De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

I. DE SITV HIERVSALEM.

De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex his, quae mihi sanctus dictauit Arculfus, ea uero, quae in aliorum libris de eiusdem ciuitatis positione repperiuntur, a nobis praetermittenda sunt. In cuius magno murorum ambitu idem Arculfus octoginta quattuor numerauit turres et portas bis ternas, quarum per circuitum ciuitatis ordo sic ponitur: Porta Dauid ad occidentalem partem montis Sion prima numeratur, secunda porta uillae Fullonis, tertia porta sancti Stephani, quarta porta Beniamin, quinta portula, hoc est paruula porta; ab hac per gradus ad uallem Iosaphat descenditur; sexta porta Tecuitis. Hic itaque ordo per earundem portarum et turrium intercapidines a porta Dauid supra memorata per circuitum septemtrionem uersus, exinde ad orientem dirigitur. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur, celebriores tamen ex eis < tres > portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali, alter a septemtrionali, tertius ab orientali parte. Ea uero pars murorum cum interpositis turribus, quae a supra descripta Dauid porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a 2 meridie supereminet ciuitati, usque ad eam eiusdem montis frontem dirigitur, quae praerupta rupe orientalem respicit plagam, nullas habere portas conprobatur. [*](2 Omnes tituli singulorum capitulorum desunt in Z, plerique in P et Y 4 mihi id est adamnano Br sanctus dictauit arculfus om. Br 7 arculfus ex ab arculfo corr. 2. m. Br om. Z 8 quarum-ponitur in marg. inf. add. Y ponitur id est Br 9 montis sion partem YBr primal/numeraljtur Br 11 quinta porta YBr ante est rasttra wntus h litterae Br 12 grados P iosafad Y iosaphat littera h 2. m. super- h scripta Br discenditur PZ 13 decuitis Z t ecuitis corr. 2. m. Br per eadem Br 14 inter capidines Z intercapidines corr. 2. m. in inter- capedines Br 15 septentrionem YBr quaelibet YBr 16 caelebrioresP 17 tres addidi cum editoribus ceteris coll. Baeda de locia sanctis frequenn ta tur corr. 2. m. Br ad occidentalem etc. partem Z ab ex ad corr. BA 2. m. Br 19 scripta Z dicta Br 20 aquilonalem ZBr aquiloalem Z quae Br 21 eam om. Br eiudem corr. 1. m. Z 22 qui a Br )

225

Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur, quod nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificentia praefatus narrauit inquiens: Diuersarum gentium undique prope innumera multitudo quindecima die mensis Septembris anniuersario more in Hierosolymis conuenire solet ad commercia mutuis uenditionibus et emptionibus peragenda. Unde fieri necesse est, ut per aliquot dies in eadem hospita ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas, mulorum nec non et boum masculorum, diuersarum uectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit, quorum nidor non mediocriter ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem praebent. Mirum dictu, post diem supra memoratarum recessionis cum diuersis turmarum iumentis nocte subsequente inmensa pluuiarum copia de nubibus effusa super eandem descendit ciuitatem, quae totas abstergens abominabiles de plateis sordes ablutam ab inmunditiis fieri facit eam. Nam Hierosolymitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion incipiens ita est molli a conditore deo dispositus decliuio [*]( e 1 hoc opus Br 2 nobis] noster Br honorificantia corr. 2. m. Br 3 praefatus om. Y profatus Br 4 prope om. Z innumera prope Br daodecimo die mensis septimi Y haud scio an \'duodecimo\' pracferendum sit, cum encaeniarum festus XIII0 die mensis Septembris r.elebraretur 5 septembrio P anno uersario P more om. P nomen urbis in omnibm codicibus semper non littera y sed i scribitur in hierusolimis PYZ 6 motuis P 7 aliquod corr. 2. m. ex aliquot Br 10 mulorum om. YZBr boum corr. ex bouum Z boum mulorum masculorum Z pro masculorum habet Y iumentorumque uectores Y 11 abhominationes P, in Z h expuncto 12 nitor in rasura Y nidor herentum Br 13 ciuibus] quibus Br 14 memoratorum P 17 discendit PZ quae totas abominationes et sordes de plateis abstergens Y abhominabiles PBr abstergat ab h-ominabiles littera h expuncta Z 18 ablatas Br ab inmundis P 19 hierusolimitanus PZ a om. Jir aquilonari Br aquilonalis Z 20 ita est .1. slemon molli P molli id est sclemon Z, de quo uocabulo celtico cf. Gildemeister, Antonini Plac. Itin. p. IV ante conditore rasura unius litterae in Br cliuo YBr ) [*]( XXXVIIII Ittn. Hleroiol. ) [*]( 15 )

226
usque ad humiliora aquilonalium orientaliumque murorum loca, ut illa pluuialis exuberantia nullo modo in plateis stagnantium aquarum in similitudinem supersedere possit, sed instar fluuiorum de superioribus ad inferiora decurrat. Quae scilicet caelestium aquarum inundatio per orientales interfluens portas et omnia secum stercoralia auferens abominamenta uallem Iosaphat intrans torrentem Cedron auget et post talem Hierosolymitanam baptizationem continuatim eadem fluminalis exuberatio cessat. Hinc ergo non neglegenter annotandum est, quanti uel qualis honoris haec electa et praedicabilis ciuitas in conspectu aeterni genitoris habeatur, qui eam sordidatam diutius remanere non patitur, sed ob eius unigeniti honorificentiam citius eam emundat, qui intra murorum eius ambitum sanctae crucis et resurrectionis ipsius loca habet honorifica.

Ceterum in illo famoso loco, ubi quondam templum magnifice constructum fuerat, in uicinia muri ab oriente locatum nunc Saraceni quadrangulam orationis domum, quam subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias construentes uili fabricati sunt opere, ipsi frequentant, quae [*]( 1 humiora P aquilonarium Br que om. Z 4 ad in inferiora corr. Z decurrit PZ 5 influens Br 6 stercuralia PY abhomih namenta PZBr 7 iosafhat corr. 2. m. Br credro naget Z ob talem Br hierusolimitanam ZBr 8 continuatum Z pluuialia Br uerba eadem-quanti l. 10 supra omissa minoribus litteris in inferiore margine scripta sunt in Br 9 cesset Br 11 iudicis et genitoris Br ne sorditatam Z sordidam Br 12 remare corr. 2. m. Br honorificentiam corr. ex honorificantiam Br solus 13 quae Br 14 ipsi Z 15 honorificata Rr post honorifica in Z rasura trium uel quattuor litterarum; in margine scriptura saeculi XIII: De templo salomonis 16 ceterum corr. 2. m. ex ceterorum Br formoso Br quondam om. Y templum] tempore Br 17 uicina PY corr. in uicinia Z muri] nuper Z 18 saracini P sarraceni ZBr quadrangulum YP quadrana gulum corr. 2. m. Br subnexis Y 19 trauibus P quosdam Br te solus 20 construens corr. 2. m. Br frequentantur Z )

227
utique domus tria hominum milia simul, ut fertur, capere potest.

Arculfus itaque de ipsius ciuitatis habitaculis a nobis interrogatus respondens ait: Memini me et uidisse et frequentasse multa ciuitatis eiusdem aedificia plurimasque domus grandes lapideas per totam magnam ciuitatem intra moenia circumdata mira fabricatas arte saepius considerasse, quae omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut aestimo, exceptis eorum aedificiorum structuris, quae in locis sanctis, crucis uidelicet et resurrectionis, mirifice fabricata sunt, de quibus diligentius sanctum interrogauimus Arculfum, praecipue de sepulchro Domini et ecclesia super illud constructa, cuius mihi formam in tabula cerata ipse Arculfus depinxit.

II. DE ECCLESIA ROTVNDAE FORMVLAE SVPER SEPVLCHRVM DOMINI AEDIFICATA ET DE IPSIVS SEPVLCHRI FIGVRA ET EIVS TEGVRIOLI.

Quae utique ualde grandis ecclesia tota lapidea mira rotunditate ex omni parte conlocata a fundamentis in tribus consurgens parietibus inter unumquemque parietem et alterum latum habens spatium uiae, tria quoque altaria in tribus locis parietis medii artifice fabricatis: hanc rotundam et summam ecclesiam supra memorata habentem altaria, unum ad meridiem respiciens, alterum ad aquilonem, tertium ad occasum uersus, duodecim mirae magnitudinis lapideae sustentant columnae. Haec bis [*]( 1 ut fertur III hominum simul Y 8 Initium II. cap. Z noua linea in Y II De ecclesia rotandae formnlae super sepulchrum domini aedificata Br de ipsius ciuitatis habitaculis om. Z abitaculis P m 5 atfficia corr. 1. m. Br domos Br 9 sanctis om. Br 10 mirifice corr. Br fabricatae P 11 diligenter Br interrogauimus sanctum Br 12 sepnlcro PYBr, sed plerumque alias sepulchrum n scribitur 13 formnlam Br arculfus om. P depixit Z Initium noui capituli in margine numero II adscripto significatur l, 10 ante verba: De quibus etc. P 14 II nouum capitulum hic incipit solummodo Z, titulus deest 21 medio Z fabricata Y 23 tertium occasum aersns Y ) [*]( 15* )

228
quaternales portas habet, hoc est quattuor introitus, per tres e regione interiectis uiarum spatiis stabilitos parietes, ex quibus quattuor exitus ad uulturnum spectant, qui et caecias dicitur uentus, alii uero quattuor ad eurum respiciunt.

In medio spatio huius interioris rotundae domus rotundum inest in una eademque petra excisum tegurium, in quo possunt ter terni homines stantes orare, et a uertice alicuius non breuis staturae stantis hominis usque ad illius domunculae camaram pes et semipes mensura in altum extenditur. Huius tegurioli introitus ad orientem respicit, quod totum extrinsecus electo tegitur marmore, cuius exterius summum culmen auro ornatum auream non paruam sustentat crucem. In huius tegurii aquilonea parte sepulchrum Domini in eadem petra interius excisum habetur, sed eiusdem tegurii pauimentum humilius est loco sepulchri. Nam a pauimento eius usque ad sepulchri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi dignoscitur. Sic mihi Arculfus, qui saepe sepulchrum Domini frequentabat, indubitanter emensus pronuntiauit.

Hoc in loco proprietas siue discrepantia nominum notanda [*]( 1 tris P 2 e regione :.litos parietes, uerba omissa interiectis uiarum spatiis stabi jpallidiorc atramento superscripta sunt Z interdictis Br a 3 spectant ad ulternum Y adulterum P alternum Br spectat, corr. t 1. m. Br calcias PYZ caltias Br caecias Gretser 4 ali quatuor corr. 2. m. Br eurum] eorum Y 5 initium capituli III De ipsius sepulchri figura et eius tegurioli in Br, deinde titulus in textum inrepsit, cum ipsum ▼ capitulum ordiatur: De eius sepulchri petra et tegurioli rotund$in corr. 1.. m. Br 6 tegorium sic semper PY 7 ter om. ZBr 9 carner ram Y 10 tegorioli PY sic semper 11 erterioris Br 12 onatum corr. h 2. m. Br auream non parua sustentata crux Br sustentant P (nins corr. 2. m. Br 13 aquilonali a Br parte sepulcri P 15 usque om. Z p ad sepulchrum Y 16 post mensura Br haec habet: a pplite (corr. 2. m.) usque ad auriculam altitudinis palmorum habere dinoscitur 17 denoscitur PZ dinoscitur YBr. Post hoc uerbum est in Br initium cap. IIII, cuius titulus supra omissus litt. unc. rubris in inferiore margine scriptus est: De illo lapide, qui ad ostium monumenti eius aduolutus est. saepe om. Br 19 Hoc in-sepulchrum om. Y per prophetas Z sine PZ uel Br )

229
inter monumentum et sepulchrum. Nam illud saepe supra memoratum rotundum tegurium alio nomine euangelistae monumentum uocant, ad cuius hostium aduolutum et ab eius hostio reuolutum lapidem resurgente Domino pronuntiant; sepulchrum uero proprie dicitur ille locus in tegurio, hoc est in aquilonali parte monumenti, in quo dominicum corpus linteaminibus inuolutum conditum quieuit, cuius longitudinem Arculfus in septem pedum mensura propria mensus est manu, quod uidelicet sepulchrum non, ut quidam falso opinantur, duplex et quandam de ipsa maceriolam petra habens excisam duo crura et femora duo intercidentem et separantem, sed totum simplex a uertice usque ad plantas lectum unius hominis capacem super dorsum iacentis praebens in modum speluncae, introitum a latere habens ad australem monumenti partem e regione respicientem culmenque humile desuper eminens fabrefactum, in quo utique sepulchro duodenae lampades iuxta numerum XII sanctorum apostolorum semper die ac nocte ardentes lucent, ex quibus quattuor in imo illius lectuli sepulchralis loco inferius positae, aliae uero bis quaternales super marginem eius superius conlocatae ad latus dexterum oleo nutriente praefulgent.

Sed et hoc etiam notandum esse uidetur, quod mausoleum Saluatoris, hoc est saepe supra memoratum tegurium, speleum siue spelunca recte uocitari possit, de quo uidelicet Domino [*]( 1 inter mona semper Br supra saepe YZ 2 notatum P alio monumentum, uerbis nomine euangelistae pallidiore atramento, sed eadem manu superscripiis Z 3 hostium et hostio erasa littera h YBr 5 propriae corr. 1. m. ex proprium Z 8 quatuor Y 10 maceriola petram Z petra maceriolam Y 11 intercedentem PZ interi T c$dentem corr. 2. m. Br seperantem P 13 spelpncae corr. 2. m. Br 14 partem monumenti sed lineolis suprascriptis ordo restitutus est P 15 fabricatum Br 16 dudenae Y 17 et nocte Br 19 su- Y per eius marginem Br 20 dextro corr. 2. m. Br 21 praefulgentes Y 22 sed et hoc etiam-uidebitia p. 230, 4 om. Y etiam om. P magis oleum _, U .P maius oleum, sed corr. Z qui ama soleum corr. 2. m. Br 24 siue spelunca—domino om. Z; solum habet: speleum si ihQ xpo spelonca corr. Br )

230
Iesu Christo in ea sepulto propheta uaticinatur dicens: Hic habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae, et paulo post de ipsius Domini resurrectione ad apostolos laetificandos subinfertur: Regem cum gloria uidebitis.

Supradictae igitur rotundae ecclesiae formulam cum rotundo teguriolo in medio eius collocato, in cuius aquilonali parte dominicum habetur sepulchrum, subiecta declarat pictura nec non et trium aliarum figuras ecclesiarum, de quibus inferius intimabitur.

Has itaque quaternalium figuras ecclesiarum iuxta exemplar, quod mihi, ut superius dictum est, sanctus Arculfus in paginula figurauit cerata, depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura, sed ut dominicum monumentum, licet tali uili figuratione, in medietate rotundae ecclesiae constitutum monstretur aut quae huic propior ecclesia uel quae eminus posita declaretur.

III. DE ILLO LAPIDE, QVI AD HOSTIVM MONVMENTI EIVS ADVOLVTVS EST, QVEM ANGELVS DOMINI DE CAELO DESCENDENS POST RESVRRECTIONEM EIVS REVOLVIT.

Sed inter haec de illo supra memorato lapide, qui ad hostium monumenti dominici post ipsius Domini sepultionem [*]( 1 Isai. 33, 16 4 Isai. 33, 17 ) [*]( 1 prophaaa 2 habitauitPZhabitabit corr. ex habitauit Br 4 subinfertBr 5 initium capitis V. in Br cum hoc titulo: De ecclesia sanctae Mariae semper uirginis, quae rotundae coheret ecclesiae rotundae om. P 6 in eius medio Br 6 aquilonari Br 7 preclarat Br 8 quibus om. Br 9 post uocem intimabitur PYZ collocant, quae infra sequuntur p. 233, 12-17: In eadem ecclesia—mysteria. Hic totus locus deest in Br, ad locum idoneum transposuit Delpit probante Toblero 10 initium cap. III in Y, cuius titulus est: De reuoluto lapide 11 est dictum Br paginola P 12 figura cerata Br depinxit corr. ex depinximus Br non quia Y 15 monstaretur Z aut quae propius ecclesia Y aut quae huic proprior P utique huic propriora Z aut qug huic proprior ecclesiae constitutum mon. Br 17 III PZ in cod. Y non est nouum capitulum; titulus deest in Br, in Z superscribitur CAPITVLA 20 inter hoc P 21 hostium Z, erasa littera h Z ipsius post Z domini crucifixi sepultionem YZBr )

231
232
crucifixi multis trudentibus uiris aduolutus est, breuiter intimandum esse uidetur, quem Arculfus intercisum et in duas diuisum partes refert, cuius pars minor ferramentis dolata quadratum altare in rotunda supra scripta ecclesia ante hostium saepe illius memorati tegurii, hoc est dominici monumenti, stans constitutum cernitur; maior uero illius lapidis pars aeque circumdolata in orientali eiusdem ecclesiae loco quandrangulum aliud altare sub linteaminibus stabilitum exstat.

De illius ergo petrae coloribus, in qua illud saepe dictum tegurium dolatorum ferramentis interius cauatum dominicumque sepulchrum in aquilonali loco ipsius habens de una eademque petra excisum, qua et monumentum, hoc est ipsum tegurium, Arculfus a me interrogatus dixit: Illud dominici monumenti tegurium nullo intrinsecus ornatu tectum usque hodie per totam eius cauaturam ferramentorum ostendit uestigia, quibus dolatores siue excisores in eodem usi sunt opere; color uero illius eiusdem petrae monumenti et sepulchri non unus, sed duo permixti uidentur, ruber utique et albus, unde et bicolor eadem ostenditur petra. Sed de his ista sufficiant.

IIII. DE ECCLESIA SANCTAE MARIAE, QVAE ROTVNDAE COHAERET ECCLESIAE.

Ceterum de sanctorum structuris locorum pauca addenda sunt aliqua. Illi rotundae ecclesiae supra saepius memoratae, [*]( 1 trahentibus, sed h in rasiira pro d posita Br 4 descripta Br 5 haec est P monumenti dominici Z mon. ex munumenti corr. Br, in margine2. ?n. adscriptum est nominati 7 circumdolota P eius eius ecclesia, alterum eius uncis inclusuJn. ecclesia 2. m. in ecclesiae correctum est Br 8 exconstat P 9 illud om. Z \' 10 cauatum habetur Br 12 quae et h PZ 14 usq: odie corr. 2. m. Br 15 camaraturam Br 16 sine Z eicissoree P excisores ex excisorum corr. pallidiore atramento Z nisi P usi corr. ex uisi Br 18 duo et Z praemixti Br rubeus Y rubor Br h inde P 19 deis corr. 2. 111. Br ita Br sufficiunt P 20 nullum initium noui capituli Br 22 caeteram corr. ex caeterorum Br locorum structuris sanctorum Y )

233
quae et Anastasis, hoc est resurrectio, uocitatur, quae in loco dominicae resurrectionis fabricata est, a dextera cohaeret parte sanctae Mariae matris Domini quadrangulata ecclesia.

V. DE ILLA ECCLESIA, QVAE IN CALVARIAE LOCO CON- STRVCTA EST.

Alia uero pergrandis ecclesia orientem uersus in illo fabricata est loco, qui hebraice Golgotha uocitatur, cuius in superioribus grandis quaedam aerea cum lampadibus rota in funibus pendet, infra quam magna argentea crux infixa statuta est eodem in loco, ubi quondam lignea crux, in qua passus est humani generis Saluator, infixa stetit.

In eadem uero ecclesia quaedam in petra habetur excisa spelunca infra locum dominicae crucis, ubi super altare pro quorundam honoratorum animabus sacrificium offertur, quorum corpora interim in platea iacentia ponuntur ante ianuam eiusdem Golgothanae ecclesiae, usquequo finiantur illa pro ipsis defunctis sacrosancta mysteria.

VI. DE BASILICA, QVAM CONSTANTINVS VICINAM SVPRA DICTAE ECCLESIAE IN EODEM FABRICAVIT LOCO, VBI CRVX DOMINI BVINIS SVPERATA POST MVLTA TEMFORA REFOSSA INVENTA EST TERRA.

Huic ecclesiae in loco Caluariae quadrangulata fabricatae structura lapidea illa uicina orientali in parte cohaeret basilica [*]( 1 anatbasis P anastallsis una l. s erasa Y anaathasis Z quod Z 3 domini om. Br quadrangula Z 4 VI De illa ecclesia quae in Caluariae loco constructa est. VII Et de basilica Constantini Br. Sohis h numerus V exstat PZ 7 est om. Br que Br ebraice Z ebraice ori corr. 2. m. Br superibus eorr. 2. m. Br 8 lapidibus Z 9 pendit PY corr. ex pendet Br quem Br crux infixa-Hgnea om. Z 10 in eodem loco Y est passus Br 12-17 de transpositione huius loci cf. ad p. 230, 9; deest in Br 12 uero om. Z 16 golgothaneae P 18 in Y et Br nullo spatio interposito pergitur; numerus sine titulo exstat in PZ 22 ecclesia Br Pccfae P fabricata Y 23 lapidea structura Y orientale Z orientali ex orientale corr. Br )

234
magno cultu a rege Constantino constructa, quae et Martyrium appellatur, in eo, ut fertur fabricatum loco, ubi crux Domini cum aliis latronum binis crucibus sub terra abscondita post ducentorum XXXIII cyclos annorum ipso Domino donante reperta est.

Inter has itaque duales ecclesias ille famosus occurrit locus, in quo Abraham patriarcha altare conposuit super illud inponens lignorum struem, et ut Isaac suum immolaret filium, euaginatum arripuit gladium, ubi nunc mensa habetur lignea non parua, super quam pauperum eleemosynae a populo offeruntur. Sed et hoc mihi diligentius interroganti sanctus addidit Arculfus inquiens: Inter Anastasim, hoc est illam saepe supra memoratam rotundam ecclesiam, et basilicam Constantini quaedam patet plateola usque ad ecclesiam Golgothanam, in qua uidelicet plateola die et nocte semper lampades ardent.