De Locis Santis
Adamnan, Saint
Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
De situ Hierusalem nunc quaedam scribenda sunt pauca ex his, quae mihi sanctus dictauit Arculfus, ea uero, quae in aliorum libris de eiusdem ciuitatis positione repperiuntur, a nobis praetermittenda sunt. In cuius magno murorum ambitu idem Arculfus octoginta quattuor numerauit turres et portas bis ternas, quarum per circuitum ciuitatis ordo sic ponitur: Porta Dauid ad occidentalem partem montis Sion prima numeratur, secunda porta uillae Fullonis, tertia porta sancti Stephani, quarta porta Beniamin, quinta portula, hoc est paruula porta; ab hac per gradus ad uallem Iosaphat descenditur; sexta porta Tecuitis. Hic itaque ordo per earundem portarum et turrium intercapidines a porta Dauid supra memorata per circuitum septemtrionem uersus, exinde ad orientem dirigitur. Sed quamlibet sex portae in muris numerentur, celebriores tamen ex eis < tres > portarum introitus frequentantur, unus ab occidentali, alter a septemtrionali, tertius ab orientali parte. Ea uero pars murorum cum interpositis turribus, quae a supra descripta Dauid porta per aquilonale montis Sion supercilium, quod a 2 meridie supereminet ciuitati, usque ad eam eiusdem montis frontem dirigitur, quae praerupta rupe orientalem respicit plagam, nullas habere portas conprobatur. [*](2 Omnes tituli singulorum capitulorum desunt in Z, plerique in P et Y 4 mihi id est adamnano Br sanctus dictauit arculfus om. Br 7 arculfus ex ab arculfo corr. 2. m. Br om. Z 8 quarum-ponitur in marg. inf. add. Y ponitur id est Br 9 montis sion partem YBr primal/numeraljtur Br 11 quinta porta YBr ante est rasttra wntus h litterae Br 12 grados P iosafad Y iosaphat littera h 2. m. super- h scripta Br discenditur PZ 13 decuitis Z t ecuitis corr. 2. m. Br per eadem Br 14 inter capidines Z intercapidines corr. 2. m. in inter- capedines Br 15 septentrionem YBr quaelibet YBr 16 caelebrioresP 17 tres addidi cum editoribus ceteris coll. Baeda de locia sanctis frequenn ta tur corr. 2. m. Br ad occidentalem etc. partem Z ab ex ad corr. BA 2. m. Br 19 scripta Z dicta Br 20 aquilonalem ZBr aquiloalem Z quae Br 21 eam om. Br eiudem corr. 1. m. Z 22 qui a Br )
Sed et hoc etiam non esse praetereundum uidetur, quod nobis sanctus Arculfus de huius ciuitatis in Christo honorificentia praefatus narrauit inquiens: Diuersarum gentium undique prope innumera multitudo quindecima die mensis Septembris anniuersario more in Hierosolymis conuenire solet ad commercia mutuis uenditionibus et emptionibus peragenda. Unde fieri necesse est, ut per aliquot dies in eadem hospita ciuitate diuersorum hospitentur turbae populorum, quorum plurima camelorum et equorum asinorumque numerositas, mulorum nec non et boum masculorum, diuersarum uectorum rerum, per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit, quorum nidor non mediocriter ciuibus inuehit molestiam, quae et ambulandi inpeditionem praebent. Mirum dictu, post diem supra memoratarum recessionis cum diuersis turmarum iumentis nocte subsequente inmensa pluuiarum copia de nubibus effusa super eandem descendit ciuitatem, quae totas abstergens abominabiles de plateis sordes ablutam ab inmunditiis fieri facit eam. Nam Hierosolymitanus ipse situs a supercilio aquilonali montis Sion incipiens ita est molli a conditore deo dispositus decliuio [*]( e 1 hoc opus Br 2 nobis] noster Br honorificantia corr. 2. m. Br 3 praefatus om. Y profatus Br 4 prope om. Z innumera prope Br daodecimo die mensis septimi Y haud scio an \'duodecimo\' pracferendum sit, cum encaeniarum festus XIII0 die mensis Septembris r.elebraretur 5 septembrio P anno uersario P more om. P nomen urbis in omnibm codicibus semper non littera y sed i scribitur in hierusolimis PYZ 6 motuis P 7 aliquod corr. 2. m. ex aliquot Br 10 mulorum om. YZBr boum corr. ex bouum Z boum mulorum masculorum Z pro masculorum habet Y iumentorumque uectores Y 11 abhominationes P, in Z h expuncto 12 nitor in rasura Y nidor herentum Br 13 ciuibus] quibus Br 14 memoratorum P 17 discendit PZ quae totas abominationes et sordes de plateis abstergens Y abhominabiles PBr abstergat ab h-ominabiles littera h expuncta Z 18 ablatas Br ab inmundis P 19 hierusolimitanus PZ a om. Jir aquilonari Br aquilonalis Z 20 ita est .1. slemon molli P molli id est sclemon Z, de quo uocabulo celtico cf. Gildemeister, Antonini Plac. Itin. p. IV ante conditore rasura unius litterae in Br cliuo YBr ) [*]( XXXVIIII Ittn. Hleroiol. ) [*]( 15 )
Ceterum in illo famoso loco, ubi quondam templum magnifice constructum fuerat, in uicinia muri ab oriente locatum nunc Saraceni quadrangulam orationis domum, quam subrectis tabulis et magnis trabibus super quasdam ruinarum reliquias construentes uili fabricati sunt opere, ipsi frequentant, quae [*]( 1 humiora P aquilonarium Br que om. Z 4 ad in inferiora corr. Z decurrit PZ 5 influens Br 6 stercuralia PY abhomih namenta PZBr 7 iosafhat corr. 2. m. Br credro naget Z ob talem Br hierusolimitanam ZBr 8 continuatum Z pluuialia Br uerba eadem-quanti l. 10 supra omissa minoribus litteris in inferiore margine scripta sunt in Br 9 cesset Br 11 iudicis et genitoris Br ne sorditatam Z sordidam Br 12 remare corr. 2. m. Br honorificentiam corr. ex honorificantiam Br solus 13 quae Br 14 ipsi Z 15 honorificata Rr post honorifica in Z rasura trium uel quattuor litterarum; in margine scriptura saeculi XIII: De templo salomonis 16 ceterum corr. 2. m. ex ceterorum Br formoso Br quondam om. Y templum] tempore Br 17 uicina PY corr. in uicinia Z muri] nuper Z 18 saracini P sarraceni ZBr quadrangulum YP quadrana gulum corr. 2. m. Br subnexis Y 19 trauibus P quosdam Br te solus 20 construens corr. 2. m. Br frequentantur Z )
Arculfus itaque de ipsius ciuitatis habitaculis a nobis interrogatus respondens ait: Memini me et uidisse et frequentasse multa ciuitatis eiusdem aedificia plurimasque domus grandes lapideas per totam magnam ciuitatem intra moenia circumdata mira fabricatas arte saepius considerasse, quae omnia nunc a nobis sunt praetermittenda, ut aestimo, exceptis eorum aedificiorum structuris, quae in locis sanctis, crucis uidelicet et resurrectionis, mirifice fabricata sunt, de quibus diligentius sanctum interrogauimus Arculfum, praecipue de sepulchro Domini et ecclesia super illud constructa, cuius mihi formam in tabula cerata ipse Arculfus depinxit.
Quae utique ualde grandis ecclesia tota lapidea mira rotunditate ex omni parte conlocata a fundamentis in tribus consurgens parietibus inter unumquemque parietem et alterum latum habens spatium uiae, tria quoque altaria in tribus locis parietis medii artifice fabricatis: hanc rotundam et summam ecclesiam supra memorata habentem altaria, unum ad meridiem respiciens, alterum ad aquilonem, tertium ad occasum uersus, duodecim mirae magnitudinis lapideae sustentant columnae. Haec bis [*]( 1 ut fertur III hominum simul Y 8 Initium II. cap. Z noua linea in Y II De ecclesia rotandae formnlae super sepulchrum domini aedificata Br de ipsius ciuitatis habitaculis om. Z abitaculis P m 5 atfficia corr. 1. m. Br domos Br 9 sanctis om. Br 10 mirifice corr. Br fabricatae P 11 diligenter Br interrogauimus sanctum Br 12 sepnlcro PYBr, sed plerumque alias sepulchrum n scribitur 13 formnlam Br arculfus om. P depixit Z Initium noui capituli in margine numero II adscripto significatur l, 10 ante verba: De quibus etc. P 14 II nouum capitulum hic incipit solummodo Z, titulus deest 21 medio Z fabricata Y 23 tertium occasum aersns Y ) [*]( 15* )
In medio spatio huius interioris rotundae domus rotundum inest in una eademque petra excisum tegurium, in quo possunt ter terni homines stantes orare, et a uertice alicuius non breuis staturae stantis hominis usque ad illius domunculae camaram pes et semipes mensura in altum extenditur. Huius tegurioli introitus ad orientem respicit, quod totum extrinsecus electo tegitur marmore, cuius exterius summum culmen auro ornatum auream non paruam sustentat crucem. In huius tegurii aquilonea parte sepulchrum Domini in eadem petra interius excisum habetur, sed eiusdem tegurii pauimentum humilius est loco sepulchri. Nam a pauimento eius usque ad sepulchri marginem lateris quasi trium mensura altitudinis palmorum haberi dignoscitur. Sic mihi Arculfus, qui saepe sepulchrum Domini frequentabat, indubitanter emensus pronuntiauit.
Hoc in loco proprietas siue discrepantia nominum notanda [*]( 1 tris P 2 e regione :.litos parietes, uerba omissa interiectis uiarum spatiis stabi jpallidiorc atramento superscripta sunt Z interdictis Br a 3 spectant ad ulternum Y adulterum P alternum Br spectat, corr. t 1. m. Br calcias PYZ caltias Br caecias Gretser 4 ali quatuor corr. 2. m. Br eurum] eorum Y 5 initium capituli III De ipsius sepulchri figura et eius tegurioli in Br, deinde titulus in textum inrepsit, cum ipsum ▼ capitulum ordiatur: De eius sepulchri petra et tegurioli rotund$in corr. 1.. m. Br 6 tegorium sic semper PY 7 ter om. ZBr 9 carner ram Y 10 tegorioli PY sic semper 11 erterioris Br 12 onatum corr. h 2. m. Br auream non parua sustentata crux Br sustentant P (nins corr. 2. m. Br 13 aquilonali a Br parte sepulcri P 15 usque om. Z p ad sepulchrum Y 16 post mensura Br haec habet: a pplite (corr. 2. m.) usque ad auriculam altitudinis palmorum habere dinoscitur 17 denoscitur PZ dinoscitur YBr. Post hoc uerbum est in Br initium cap. IIII, cuius titulus supra omissus litt. unc. rubris in inferiore margine scriptus est: De illo lapide, qui ad ostium monumenti eius aduolutus est. saepe om. Br 19 Hoc in-sepulchrum om. Y per prophetas Z sine PZ uel Br )
Sed et hoc etiam notandum esse uidetur, quod mausoleum Saluatoris, hoc est saepe supra memoratum tegurium, speleum siue spelunca recte uocitari possit, de quo uidelicet Domino [*]( 1 inter mona semper Br supra saepe YZ 2 notatum P alio monumentum, uerbis nomine euangelistae pallidiore atramento, sed eadem manu superscripiis Z 3 hostium et hostio erasa littera h YBr 5 propriae corr. 1. m. ex proprium Z 8 quatuor Y 10 maceriola petram Z petra maceriolam Y 11 intercedentem PZ interi T c$dentem corr. 2. m. Br seperantem P 13 spelpncae corr. 2. m. Br 14 partem monumenti sed lineolis suprascriptis ordo restitutus est P 15 fabricatum Br 16 dudenae Y 17 et nocte Br 19 su- Y per eius marginem Br 20 dextro corr. 2. m. Br 21 praefulgentes Y 22 sed et hoc etiam-uidebitia p. 230, 4 om. Y etiam om. P magis oleum _, U .P maius oleum, sed corr. Z qui ama soleum corr. 2. m. Br 24 siue spelunca—domino om. Z; solum habet: speleum si ihQ xpo spelonca corr. Br )
Supradictae igitur rotundae ecclesiae formulam cum rotundo teguriolo in medio eius collocato, in cuius aquilonali parte dominicum habetur sepulchrum, subiecta declarat pictura nec non et trium aliarum figuras ecclesiarum, de quibus inferius intimabitur.
Has itaque quaternalium figuras ecclesiarum iuxta exemplar, quod mihi, ut superius dictum est, sanctus Arculfus in paginula figurauit cerata, depinximus, non quod possit earum similitudo formari in pictura, sed ut dominicum monumentum, licet tali uili figuratione, in medietate rotundae ecclesiae constitutum monstretur aut quae huic propior ecclesia uel quae eminus posita declaretur.