Tyranni Triginta
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
De hoc nihil amplius in litteras est relatum, quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a patre vel ab avia sub eadem hora qua Victorinus interemptus Caesar est nuncupatus ac statim a militibus ira occisus, exstant denique sepulchra circa Agrippinam, brevi marmore impressa humilia, in quibus titulus [*]() est inscriptus ; Hic duo Victorini tyranni siti sunt.
Victorino, Lolliano et Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur, ferrario triduo tantum imperavit, de hoc quid amplius requiratur ignoro, nisi quod eum insigniorem brevissimum fecit imperium, nam ut ille consul, qui sex meridianis horis consulatum suffectum tenuit, a Marco Tullio tali aspersus est ioco : Consulem habuimus tam severum tamque censorium ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit, de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die visus est imperare, tertia interemptus est. Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Mamurium, [*](titulus Cas.; imus P, *s . )
Tusco et Basso consulibus cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuriae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei publicae a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator, qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset, causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei publicae necessarius et militibus, quod imperantes vehementer movet, acceptissimus, sed Gallienus, ut erat nequam et perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos [*](The correctness of this date has been questioned, for Aurelius Victor (Caes., 33, 2) places the revolt of Ingenuus after the capture of Valerian, i.e. in 260. It occurred, however, shortly before the revolt of Postumus, and there is reason to believe that this was in 258 or 259; see note to c. iii. 2. ) [*](At Mursa (mod. Eszek) or at Sirmium (Mitrovitz) in Pannonia; see Aur. Victor, Caes., 33, 2; Eutropius, ix. 8, 1; Zonaras, xii. 24. )