Agricola
Tacitus, Cornelius
Opera Minora. Tacitus, Cornelius; Furneaux, Henry, editor. Oxford, Clarendon Press. 1900.
Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius
adflixit. nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam
patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna
tantum licentiam usurpante. is missum ad dilectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad
cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio. ita successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos quam fecisse.
Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam feroci provincia dignum est. temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.