Nero
Suetonius
Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime fauorabiliterque lusit. undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. namque Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere conatus est. amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit gratificans matri, a qua rea premebatur.
Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu egit. apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba fecit. auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias, ut assolet, et breuis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset. nec multo post duxit uxorem Octauiam edidit que pro Claudi salute circenses et uenationem.
Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum est, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius uideretur; proque Palati gradibus imperator consalutatus lectica in castra et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus est discessitque iam uesperi, ex immensis, quibus cumulabatur, honoribus tantum patris patriae nomine recusato propter aetatem.
Orsus hinc a pietatis ostentatione Claudium apparatissimo funere elatum laudauit et consecrauit. memoriae Domitii patris honores maximos habuit. matri summam omnium rerum priuatarum publicarumque permisit. primo etiam imperii die signum excubanti tribuno dedit 'optimam matrem' ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul uectus est. Antium coloniam deduxit ascriptis ueteranis e praetorio additisque per domicilii translationem ditissimis primipilarium; ubi et portum operis sumptuosissimi fecit.