Nero

Suetonius

Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.

Talem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam prouinciam pro praetore optinebat.

Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur; unde illa uox eius celeberrima: τὸ τέχνιον ἡμᾶσ διατρέφει, quo maiore scilicet uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi gratam, priuato necessariam. spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem. cui spei pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctum se fatalibus malis existimabat. ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere

pisces eas sibi relaturos.

Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente ac secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum prouinciarum; statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectauit. cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribus litteris hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent minaretur. denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus rem silentio obliterauit.

edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset. nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum appellatum; et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans,

nossentne quemquam praestantiorem.
sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite R.Romano oppressum trahi crinibus, ad eam speciem exiluit gaudio caelumque adorauit. ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit, ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens,
iam se etiam prolaturum omnia in theatrum
affirmauit,
si per Vindicem liceat.

Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti,

se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.