Divus Augustus
Suetonius
Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat atque uulgaris fere. secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos uirides biferas maxime appetebat; uescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderasset. uerba ipsius ex epistulis sunt: 'nos in essedo panem et palmulas gustauimus.'
et iterum: 'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae duracinae comedi.' et rursus: 'ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium seruat quam ego hodie seruaui, qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducaui prius quam ungui inciperem.' ex hac inobseruantia nonnumquam uel ante initum uel post dimissum conuiuium solus cenitabat, cum pleno conuiuio nihil tangeret.