Divus Augustus
Suetonius
Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum in honore et usu maximo habuit, ut Licinium et Celadum aliosque. Cosmum seruum grauissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit. Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum uertit.
idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare matronas; Thallo a manu, quod pro epistula prodita denarios quingentos accepisset, crura ei fregit; paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.