Divus Augustus
Suetonius
Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- o dominum aequum et bonum! et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto; dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit.
domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit. cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo:
- non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii causa inquietaret. in consulatu pedibus fere, extra consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubitaret, 'quasi elephanto stipem'.
- die senatus numquam patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac nominatim singulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibus ualere dicebat. officia cum multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque sollemnes frequentare desiit, quam grandior iam natu et in turba quondam sponsaliorum die uexatus. Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed captum repente oculis et ob id inediam mori destinantem praesens consolando reuocauit ad uitam.