Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. haud umquam expedies tam dura sorte malorum,
  2. quem tibi non nasci fuerit per uota petendum,
  3. Varronem Hannibalemne, magis.’ dum talia Paulus,
  4. urget praecipitis Libys atque in terga ruentum
  5. ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
  6. pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
  7. acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
  8. Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
  9. auia diducto, conuertit Varro manuque
  10. cornipedem inflectens Das, inquit ‘patria, poenas,
  11. quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
  12. quaenam autem mentis uel quae discordia fati
  13. Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
  14. iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem
  15. nescio qui deus. at quae me ad grauiora reseruat!
  16. uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorum
  17. hos referam populo fasces atque ora per urbes
  18. iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse
  19. Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?’
  20. plura indignantem telis propioribus hostes