Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. implicitum nexu diroque ligamine torsit
  2. et superas alte miserum iaculata per auras
  3. telluri elisis adflixit, flebile, membris.
  4. Has inter clades uiso Varrone sub armis
  5. increpitans Paulus Quin imus comminus inquit
  6. ‘ductori Tyrio, quem uinctum colla catenis
  7. staturum ante tuos currus promisimus urbi?
  8. heu patria, heu plebes scelerata et praua fauoris!
  9. haud umquam expedies tam dura sorte malorum,
  10. quem tibi non nasci fuerit per uota petendum,
  11. Varronem Hannibalemne, magis.’ dum talia Paulus,
  12. urget praecipitis Libys atque in terga ruentum
  13. ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
  14. pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
  15. acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
  16. Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
  17. auia diducto, conuertit Varro manuque
  18. cornipedem inflectens Das, inquit ‘patria, poenas,
  19. quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
  20. quaenam autem mentis uel quae discordia fati